Pica est genus avium familiae Corvidarum, in Vetere Novoque Mundis endemicum. Eis sunt longae caudae et plerumque signa alba et nigra. Una species late in Europa et Asia habitat, una ubique in America Septentrionali, et una solum in California.

Pica pica

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Corvidae 
Genus : Pica 
Brisson, 1760
   

Taxinomia recensere

Picae ferme existimantur cognati Cissae et Urocissae, generum Asianorum, sed investigationes recentiores (Ericson et al. 2005) confirmant eis cognatos propinquissimos potius esse corvos Eurasianos.

Duae vel tres species late notae sunt, una species rostro flavo et una vel duae rostro nigro. Investigationes recentiores (Lee et al. 2003) taxinomiam picarum in dubium vocant. P. hudsonia et P. nuttalli inter se sunt cognati propinquissimi, sed fortasse non species disiunctae; si species sint, Coreana P. picae varietas propria species existimanda est. Species ergo sunt:

Pica mourerae, praehistorica picae species, in fossiliferis finis aevorum PliocaeniPleistocaeni stratis Maioricae invenitur.

Bibliographia recensere

 

Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Picam spectant (Pica, Pica (genus)).