Phoenix (Graece Φοῖνιξ) in mythologia Graeca est rex Phoeniciae.

De ortu et origine eius recensere

Filius Agenoris et Telephassae[1] (quam Argiopen Hyginus[2] appellat), uxorem ducit Cassiopen,[3] quae ei peperit Carmen, Phineum, Cilicen, et Doryclum; asciscitque in adoptionem Atminium, cuius autem pater est Iuppiter.[4] Ex Alphesibea gignit Adonidem.[5] Euripides inter eius filios addit Piroun.[6] Homerus in Iliade tradit Europam filiam, non sororem Phinaei fuisse.[7].

Fabula recensere

Phoenix, una cum fratribus Cadmo et Cilice, mittitur a patre ut perquirat Europam, quam Iuppiter rapuit, nec usquam fratres inveniunt. Sic frater alius in alias regiones abit ut se collocent per litora maris Mediterranei in nuper repertis terris, ubi eponymi et conditores diversarum nationum[1][2] fiunt.

De Phoenice eponymo recensere

Phoenix se collocat in regione Orientis Medii et nomen suum Phoenicibus[1][8] dat. Secundum Euripiden vero, eponymus Phoenicum est filius Pirous.[6]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca, Liber 3. 1. 1
  2. 2.0 2.1 Hyginus, Fabulae, 6 e 178"
  3. Antoninus Liberalis, Transformationum congeries, 40
  4. Scholia ad Apollonii Rhodii Argonautica, 2. 178
  5. Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca, Liber III, 14, 4.
  6. 6.0 6.1 Scholia ad Euripidis Phoenissas 5.
  7. Homerus, Ilias 14, 321
  8. Hyginus, Fabulae 178"