Phillis Wheatley (8 Maii 17535 Decembris 1784) fuit alter poeta Afroamericanus editus prima mulier Afroamericana edita.[1] Quae in Senegambia nata et in servitutem anno aetatis suae septimo abducta, ad Americam Septentrionalem transportata est. Familiares Wheatley Bostoniae eam emerunt, legere et scribere docuerunt, et cum eius ingenium viderent, eam in poesim adhortati sunt.

Phillis Wheatley in frontispicio libri Poems on Various Subjects. Adumbratio Scipionis Moorhead.
Sepulcrum Ioannis Wheatley in Solum Sepeliendi Granariorum Bostoniae. Sepulcrum Phillidis Wheatley non signatur.
Vetera Comitia Meridiana, templum quod Phillis Wheatley frequentabat.

Phillis ob librum Poems on Various Subjects, Religious and Moral ('Poemata de variis rebus, religiosis et moralibus', 1773) editum in Anglia et coloniis Americanis innotuit; Georgius Vasingtonius quidem, et alii, eius opera laudaverunt. Cum ea et filius domini Wheatley Angliam adirent, Iuppiter Hammon, poeta Afroamericanus, eius opera in poemate laudavit. Domino autem Ioanne Wheatley mortuo, Phillis manumissa[2] cuidam Ioanni Peters nupsit. Duo eius liberorum infantes mortui sunt. Marito obaerato in carcere anno 1784 incluso, Phillis paupera morbo mortua est, suo filio infante eam mox sequente.

Vita prima recensere

Eruditi, quamquam dies et locus eius ortus in tabulis non relati sunt, credunt Phillidem Wheatley anno 1753 in Africa Occidentali, probabiliter in Gambia vel Senegalia natam esse.[3] Transvecta est in Bostoniam Massachusettae die 11 Iulii 1761,[4] in navi The Phillis,[5] Timothaeo Fitch possessore et Petro Gwinn duce.[6] Venumdata est Phillis anno aetatis suae septimo Ioanni Wheatley, mercatori et textori diviti Bostoniensi, qui eam emit ut servo uxoris Susannae esset. Ioannes et Susanna Wheatley puellam Phillidem appellaverunt, ex navi quae eam in Americam transvexerat. Ei datum est cognomen Wheatley, ut mos erat, si servis ullum cognomen dabatur.

Maria, filia Ioannis et Susannae Wheatley, annos duodevicensimos nata, Phillidem artes legendi et scribendi docere coepit; Nathaniel filius etiam eam adiuvit. Ioannes Wheatley per Novam Angliam habebatur homo progressivus; cuius familia Phillidi bonam educationem dedit, benficium inauditum servo et mulieri ullius generis conlatum. Phillis ante annum aetatis suae duodecimam classicos Graecos et Latinos ac difficiles Bibliorum Sacrorum locos legebat. Familia Wheatley, Phillidis facultatem litterariam plene agnoscens, eius educationem amplius adiuvit, labore domestico aliis servis mandato. Familia saepe Phillidis confectiones amicis et cognatis demonstraverunt. A studiis operum Alexandri Pope, Ioannis Miltoni, Homeri, Horatii, et Vergilii mota, Phillis carmina ducere coepit.

Vita posterior recensere

Phillis anno 1773 Nathaniel Wheatley, familiae filium iuvenem, Londinium comitata est, partim ob eius salutem. Domino Praefecto Londinii et aliis proceribus societatis Britannicae magni momenti obviam iit; audientia etiam cum Georgio III ordinata est, sed Phillis Bostoniam ante tempus redierat. Congeries eius poematum Londinii per hanc commorationem prolata est.

Domina Wheatley die 18 Octobris 1773 mortua, Phillis a labore domestica liberata est, quamquam non iam manumissa. Ea anno 1775 "To His Excellency, George Washington," poema Georgium Vasingtonium laudans, protulit; subsequente anno, Vasingtonius, grato animo ob poema, rogavit ut ei obviam veniret, ac Thomas Paine, postquam in eam inciidit, poema in Pennsylvania Gazette iterum protulit. Phillis Res Novas Americanas sustinuit, sed impressio poematum annos bellicos defecit.

Anno 1778, testamentum Ioannis Wheatley Phillidem manumisit, et Maria filia mox obiit. Post menses tres, Phillis Ioanni Peters nupsit, atro libero condimentorum venditori. Contra angustam vivendi condicionem duosque infantes mortuos contendebant. Aliud carminum volumen confecit, sed id proferre non potebat ob difficultates ad aerarium pertinentis, inopiam patronorum post manumissionem (libri editi saepe in subscriptionibus pro sponsione venditionis nisi sunt), et contentionem Rerum Novarum. Nonnulla autem eius poematum ad illud volumen destinata deinde libellis et diariis prolata sunt.

Marito Ioanne Peters aere alieno anno 1784 in carcere incluso, Phillis paupera mansit, infirmum filium infantulum nutriens. Ut eos susteneret, ea in culina domi hominibus victum dantis laborare coepit. Rassismus et sexismus qui tempus notabant eam in genus laboris impulerunt quod, cum sua libertas a dominis haberetur, ea facere non impuleratur. Phillis die 5 Decembris 1784 obiit, anno aetatis suae 31. Filius infans post tres horas et dimidium etiam mortuus est.

Poesis recensere

Wheatley poema "To the King's Most Excellent Majesty" anno 1768 composuit, in quo Georgium III ob Legem Notarum rescissam laudavit.[2] Rebus Novis Americanis se stabilientibus, scripta Wheatleyana themata quae notiones colonorum turbulentorum expresserunt evocare coeperunt. Anno 1770, Phillis tributum poeticum Georgio Whitefield evangelistae dicatum duxit, quod late admirationi fuit. Eius carmina themata Christiana expressit, et multa personis famosis dicata sunt. Plus quam tertia pars in elegiis consistit, et reliquium themata religiosa, classica, et abstracta tractat.[7] Ea suae vitae mentionem in suis poematibus raro fecit. Exemplum autem poematis servitutem tractantis est "On Being Brought from Africa to America"[8]:

Verba Anglica Verba Latine reddita

    Twas mercy brought me from my Pagan land,
    Taught my benighted soul to understand
    That there's a God, that there's a Saviour too:
    Once I redemption neither sought nor knew.
    Some view our sable race with scornful eye,
    "Their colour is a diabolic dye."
    Remember, Christians, Negroes, black as Cain,
    May be refin'd, and join th' angelic train.

    Misericordia me ex terra pagana tulit,
    meam animam insciam intellegere docuit
    esse Deum, Salvatorem quoque:
    olim redemptionem nec petivi nec novi.
    Aliqui nostrum genus atrum fastidiose vident:
    "Eorum color est tinctura diabolica."
    Memento, Christiani, Negros, tam atri quam Cain,
    elegantes pompamque angelicam inire posse.

Rerum gestarum scriptores animadverterunt eam de servitute scribere noluisse, et opiniones discrepantis de illa institutione fortasse habuisse. Nonnulli iudices litterarii etiam dixerunt eam hoc in poemate servitutem laudavisse quia eam ad Christianitatem tulerat, sed in alio poemate scripsit servitutem fatum crudelem esse.

Multi coloni albi vix crediderunt servum Africanum poesim bonam componere posse. Wheatley ergo se defendit in iudicio anno 1772,[9][10] cum inspiceretur a consilio luminum Bostoniensium, inter quos Ioannes Erving, Reverendus Carolus Chauncey, Ioannes Hancock, Thomas Hutchinson gubernator Massachusettae, et Andreas Oliver vice gubernator; qui omnes concluserunt eam poemata ei ascripta composuisse et attestationem consignaverunt quae in praefatione libri Poems on Various Subjects, Religious and Moral relata est, in volumine eius operum conlectorum, Londinii anno 1773 divulgato. Curatores librorum edendorum Bostoniae id edere nolebant, sed sua opera studium Londinii attraxerunt, ubi Selina, Comitissa Huntingdon, et Gulielmus Legge, Comes Dartmuthensis secundus, pro patronis erant qui Phillidem adiuvit ut ea proferret.

Anno 1778, Iuppiter Hammon, poeta Afroamericanus, carmen Phillidi dedicavit. Mentionem sui in textu non fecit, sed Phillide re electa, eorum ethnicitatem communem fortasse agnoscebant.

Modus, structura, auctoritates recensere

Phillis Wheatley credidit potestatem poesis esse immensam.[11] John C. Shields dicit eius poesim mythistorias quas legerat non simpliciter repraesentare, sed in suis notionibus et fidibus conditam esse. Shields scribit:

Wheatley in animo habuit plus quam convenientia. Monstrabuntur suae allusiones dei solis et deae aurorae, semper apparentes ut arte conectae hic apparent, cum indagatione divini adflatús, maximi momenti ei sunt. Exempli gratia, poema "Ode to Neptune" ('Carmen Neptuno dicatum') eius vitam multis modis significat. Poematis incipit lingua quassa et confusa, sed animus est audax at terribilis (multum eius experientiarum ostendens). Ante poema finitum, lingua et animus videntur generare animi motum itineris tranquilli et placidi quod magni momenti fuit. Ordinatur hoc poema in tres stanzas linearum quattuor tetrametri iambici, cum disticho finiente pentametri iambici. Schema homoeoteleuti est ababcc."[12][13] Structura vel forma poesis quoddam ingenium exprimere putatur.

Tribus elementis primariis usa est: Christianitas, classicismus, et hierophantica solis veneratio.[14] Solis venerationem ex Africa tulerat, quam in poematibus adhibuit ad exprimendam suam culturam Africanam. Quia parentes Africani solem venerari solebant, multis verbis solem significantibus uti solebat: Aurora octies, Apollinem septies, Phoebum duodecies, Solem bis adhibet; praeterea, notio lucis ut videtur ei magnam significationem habet quia eius vitam Africanam notat, praeteritum quod naturá reliquit.[15] Sun ('sol'), vox Anglica, est homonymum son ('filius'), quod bis attinere voluisse putatur ad Christum.[16] Wheatley etiam in duobus poematibus ("To a Clergy Man on the Death of his Lady" et "Isaiah LXIII") mentionem musae caelestis[17] facit, suam notionem deitatis Christianitatis probabiliter significans.[18] Usus classicismi eius opera ab operibus eius aequalium distinguit. Ait Shields: "Wheatleyanus classicismi usus sua opera originalia et unica notat, tractationis extensae dignus.[19][20] Shields, breviter repetens, opera Phillidis "contemplatione versatum, cogitatione defixum, potius quam splendens et micans" designat.[21][22]

Memoria et decora recensere

Libro Poems on Various Subjects anno 1774 prolato, Wheatley "famosissimus in facie telluris Africanus facta est."[23][24] Voltarius in epistula cuidam amico missa dicit Wheatley probavisse homines atros poesim facere posse. Ioannes Paulus Jones alium praefectum precatus est ut is nonnulla scriptura "Phillidi, deliciis Africanis Novem et Apollinis"[25][24] ei proderet. Ea a Georgio Vasingtonio aliisque conditoribus Civitatum Foederatarum honorata est.

Hodie, iudices litterarii putant eius opus esse fundamenta generis litterarum Afroamericanorum.[26] Ea fuit prima mulier Africoamericana quae librum divulgavit, et prima quae ex sua scriptura vivere potuit.[27]

  • Signum Phillidis Wheatley est pars Monumenti Mulierum Bostoniensis in Xysto Reipublicae Bostoniae siti.

Poemata selecta Phillidis Wheatley recensere

  • "An Address to the Atheist" et "An Address to the Deist," 1767
  • "To the King's Most Excellent Majesty," 1768
  • "Atheism," Iulio 1769
  • "An Elegiac Poem On the Death of that Celebrated Divine, and Eminent Servant of Jesus Christ, the Reverend and Learned Mr. George Whitefield," 1771
  • "A Poem of the Death of Charles Eliot," 1 Septembris 1772
  • Poems on Various Subjects, Religious and Moral (1773; retractata 1802)
  • "To His Honor the Lieutenant Governor on the death of his Lady," 24 Martii 1773
  • "An Elegy, To Miss Mary Moorhead, On the Death of her Father, The Rev. Mr. John Moorhead," 1773

Adnotationes recensere

  1. Henry Louis Gates, Trials of Phillis Wheatley: America's Second Black Poet and Her Encounters with the Founding Fathers (Basic Civitas Books, 2010), 5.
  2. 2.0 2.1 Hilda L. Smith, Women's Political and Social Thought: An Anthology (Indiana University Press, 2000), 123.
  3. Vincent Carretta, Complete Writings by Phillis Wheatley (Novi Eboraci: Penguin Books, 2001).
  4. Margaretta M. Odell, Memoir and Poems of Phillis Wheatley, a Native African and a Slave (Bostoniae: Geo. W. Light, 1834).
  5. Robin S. Doak, Phillis Wheatley: Slave and Poet (Minneapoli: Compass Point Books, 2007).
  6. Robin S. Doak, Phillis Wheatley: Slave and Poet (Minneapoli: Compass Point Books, 2007).
  7. De Phillide Wheatley in Literature, Bibliotheca Universitatis Delavariae; situs accessus 16 Novembris 2007.
  8. [1] Virginia Commonwealth University.
  9. Henry Louis Gates et Anthony Appiah eds., Africana: The Encyclopedia of the African and African American Experience (Basic Civitas Books, 1999), 1171.
  10. Ellis Cashmore, retractatio The Norton Anthology of African-American Literature, Nellie Y. McKay et Henry Louis Gates, eds., New Statesman, 25 Aprilis 1997.
  11. John C. Shields, "Phillis Wheatley's Use of Classicism," American Literature 52.1 (1980): 97–111.
  12. Anglice: "Wheatley had more in mind than simple conformity. It will be shown later that her allusions to the sun god and to the goddess of the morn, always appearing as they do here in close association with her quest for poetic inspiration, are of central importance to her. For example, her poem “Ode to Neptune” signifies her life in many ways. The language of the poem starts out shaky and chaotic but the mood is adventurous yet scary (reflecting much of her life experiences). By the end of the poem the language and attitude seems to generate an emotion of a calm peaceful journey that served of great importance. This poem is arranged into three stanzas of four lines in iambic tetrameter followed by a concluding couplet in iambic pentameter. The rhyme scheme is ababcc."
  13. John C. Shields, "Phillis Wheatley's Use of Classicism," American Literature 52(1) (1980): 97–111.
  14. John C. Shields, "Phillis Wheatley's Use of Classicism," American Literature 52(1) (1980):103.
  15. Shields 1980:103.
  16. Shields 1980:103.
  17. Anglice: "heav'nly muse."
  18. Shields 1980.
  19. Anglice: "Wheatley’s use of classicism distinguishes her work as original and unique and deserves extended treatment."
  20. John C. Shields, "Phillis Wheatley's Use of Classicism," American Literature 52(1) (1980): 97–111.
  21. Anglice: "contemplative and reflective rather than brilliant and shimmering."
  22. Shields 1980:100.
  23. Anglice: "became the most famous African on the face of the earth."
  24. 24.0 24.1 Henry Louis Gates, The Trials of Phillis Wheatley: America's First Black Poet and Her Encounters with the Founding Fathers, Basic Civitas Books, p. 33.
  25. Anglice: "Phillis the African favorite of the Nine (muses) and Apollo."
  26. Gates 2003:5.
  27. http://www.lkwdpl.org/WIHOHIO/whea-phi.htm
  28. Asante, Molefi Kete Asante, 100 Greatest African Americans: A Biographical Encyclopedia (Novi Eboraci: Prometheus Books, 2002, ISBN 1-57392-963-8).
  29. Dual Success: Robert Morris opens building, reaches fundraising goal, www.post-gazette.com (Pittsburgh Post-Gazette).

Bibliographia recensere

Opera ipsius poetae
  • Wheatley, Phillis. 1988. The Collected Works of Phillis Wheatley, ed. John C. Shields. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-506085-7.
  • Wheatley, Phillis. 2001. Complete Writings, ed. Vincent Carretta. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0-14-042430-X.
Biographiae
  • Borland. 1968. Phillis Wheatley: Young Colonial Poet. Indianapolis: Bobbs-Merrill.
  • Carretta, Vincent. 2011. Phillis Wheatley: Biography of A Genius in Bondage. Athenis: University of Georgia Press. ISBN 978-0-8203-3338-0.
  • Gates, Henry Louis Jr. 2003. The Trials of Phillis Wheatley: America's First Black Poet and Her Encounters With the Founding Fathers. Novi Eboraci: Basic Civitas Books. ISBN 978-0-465-01850-5.
  • Jensen, Marilyn. 1987. Phillis Wheatley: Negro Slave of Mr. John Wheatley of Boston. Scarsdale Novi Eboraci: Lion. Books. ISBN 0874603269.
  • Richmond, M. A. 1988. Phillis Wheatley. Novi Eboraci: Chelsea House Publishers. ISBN 1-55546-683-4.
Materiae secundariae
  • Abcarian, Richard, et Marvin Klotz. 2006. Phillis Wheatley. In Literature: The Human Experience. Ed. 9a. Novi Eboraci: Bedford/St. Martin's.
  • Bassard, Katherine Clay. 1999. Spiritual Interrogations: Culture, Gender, and Community in Early African American Women's Writing. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01639-9.
  • Langley, April C. E. 2008. The Black Aesthetic Unbound: Theorizing the Dilemma of Eighteenth-century African American Literature. Columbi: Ohio State University Press. ISBN 978-0-8142-1077-2.
  • Ogude, S. E. 1983. Genius in Bondage: A Study of the Origins of African Literature in English. Ile-Ife Nigeriae: University of Ife Press. ISBN 978-136-048-8.
  • Reising, Russel J. 1996. Loose Ends: Closure and Crisis in the American Social Text. Durhamiae: Duke University Press. ISBN 0-8223-1887-3.
  • Robinson, William Henry. 1981. Phillis Wheatley: A Bio-Bibliography. Bostoniae: GK Hall. ISBN 0-8161-8318-X.
  • Robinson, William Henry. 1982. Critical Essays on Phillis Wheatley. Bostoniae: GK Hall. ISBN 0-8161-8336-8.
  • Robinson, William Henry. 1984. Phillis Wheatley and Her Writings. Novi Eboraci: Garland. ISBN 0-8240-9346-1.
  • Shockley, Ann Allen. 1988. Afro-American Women Writers, 1746–1933: An Anthology and Critical Guide. Bostoniae: GK Hall. ISBN 0-452-00981-2.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Phillidem Wheatley spectant.