Philippi (-orum; Graece Φίλιπποι) fuit urbs antiqua Macedoniae orientalis, a Philippo II anno 356 a.C.n. condita et e nomine suo appellata. In eodem loco posuit ubi steterat oppidum Graecum nomine Crenides (Κρηνῖδες, scil. "fontes"). Ruinae Philipporum hodie in regione Graeca Macedonia Orientalis et Thracia iacent.

Philipporum ruinae

Locus illustris factus est quia ibi, mense Octobri anni 42 a.C.n., proelium magni momenti ad fortunam Imperii Romani futuri commissum est. triumviri Octavianus et Marcus Antonius ultimos fautores senatoriae auctoritatis atque veteris reipublicae, Gaium Cassium et Marcum Brutum, debellaverunt. Post victoriam colonia veteranorum Romanorum in hunc locum deducta est.

Plura legere si cupis recensere

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 41°0′43″N 24°17′4″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!