Philetaerus (Graece Φιλέταιρος), filius Macedonici viri Attali et uxoris Boae, qui Tiei[1] natus anno 263 a.C.n. mortuus est, eunuchus fuisse dicitur ex infante ob quendam casum. Nihilominus Alexandro mortuo Lysimachus, unus e diadochis, ei Pergamenam arcem 301 a.C.n. ut legato suo tradidit, thesaurum pecuniasque ibi ut custodiret. Ac rem mandatam aliquamdiu cum fide gessit. Postquam vero Arsinoe, nova uxor Lysimachi, insidias ei parare coepit, circa 282 a.C.n. sibi consulere statuit atque utcumque res ferebat inter perpetua diadochorum bella alii atque alii imperatori fidem promittebat (plerumque vicinis Seleucidis) ː hoc modo securus in oppido suo manere potuit ita ut conditor regni Pergameni et stirpis Attalidarum vulgo habeatur quamquam regium titulum sibi numquam vindicavit (nummos quidem suo nomine inscriptos percussit sed effigie Seleuci signatos). Quo in imperio mortuo Philetaero Eumenes, fratris eius Eumenis filius successit.

Philetaerus in tetradrachmo regis Attali I commemoratus

Fontes recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • R. E. Allen, The Attalid Kingdom: a constitutional history. Oxonii, 1983
  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 91, p. 418
  • E. V. Hansen, The attalids of Pergamum. 2a ed. Ithaca, 1971
  • W. Hoffmann, "Puiletairos (1)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)