Petronius Probianus (natus mortuusque ignoto anno) senator Romanus saeculi tertii et quarti fuit.

Familia recensere

Pater eius Petronius Annianus consul anni 314 erat. Uxorem Demetrim duxit et filium Probinum Petronium atque Faltoniam Betitiam Probam poetricem Christianam habuit.

Cursus honorum recensere

Probianus proconsul Africae annis 315 - 317, consul ordinarius anni 322[1] et praefectus urbi Romae 8 Octobris 329 - 12 Aprilis 331 erat.

Notae recensere

  1. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 502


Antecessores:
* in occidente Flavius Iulius Crispus Caesar II et Flavius Claudius Constantinus Caesar II
Consul
322
cum
Amnio Anicio Iuliano
Successores:
Acilius Severus et Vettius Rufinus