Petra Pau (nata 9 Augusti 1963 Berolini) politicarum rerum perita Theodisca factionis primo SED, nunc Sinistrae est.

Wikidata Petra Pau
Res apud Vicidata repertae:
Petra Pau: imago
Petra Pau: imago
Nativitas: 9 Augusti 1963; Berolinum
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica

Iuventus et munus recensere

Post scholam finitam Pau ab anno 1979 tirocinium apud Iuventutem Theodiscam Liberam (FDJ), apparatum communistarum Rei publicae Democraticae Germanicae, fecit et deinde ab anno 1983 in schola congregationem iuventutis rexit atque magistra linguam Germanicam atque artem docuit. Deinde annis 1985 - 1988 in universitate factionis SED "Carolus Marx" Berolini doctrinae societatis studebat et diploma accepit. Tum apud consilium centrale FDJ laboravit. Post eversionem rerum anni 1989 FDJ dissoluta est atque Pau opere vacuus fuit.

Cursus honorum recensere

Pau ab anno 1983 sodalis SED erat, deinde factionis PDS, nunc autem Sinistrae. Annis 1990 - 1995 legatus ad consilium pagi Hellersdorfii, 1995 - 1998 ad domum legatorum Berolini fuit. Ab hoc tempore et legata Dietae Foederalis Germaniae est. A die 7 Aprilis 2006 et praeses vicaria parlamenti Theodisci est: Die 22 Octobris 2013 iterum praeses vicaria parlamenti electa est[1]. Die 25 Octobris 2017 Pau tertio praeses vicaria Dietae Foederalis electa est[2].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petra Pau spectant.

Notae recensere