Persecutiones Christianorum Romanae

Persecutiones Christianorum Romanae fuerunt variae consilii rationes religionis Christianae in Imperio Romano supprimendae. Initio insectationes rationibus locis temporibus terminatae, postea ab imperatoribus imperatae et ubique imperii perfectae erant, quibus incrementum religionis Christianae impediretur vel structura omnino destrueretur.

Omnes greges Christiani affecti sunt, etiam ii, qui ab ecclesia antiqua ut haeretici exclusi erant, sicut Marcionitae vel Gnostici. Edictum tolerantiae Galerii (311) et Edictum Mediolanense (313) his persecutionibus finem ceperunt, brevi imperio Iuliani, quem Christiani apostatam appellaverunt, excepto.

Ii, qui pro fide passi sunt, martyres vocantur. Ecclesia diem martyrii ut diem natalem (sc. ad vitam aeternam) commemorat, quem in fastos addidit, quibus nomen martyrologii attributum est.

Ecclesia primi saeculi recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Prima communitas Hierosolymitana.

Tolerantia Romana, Polytheismus, Cultus imperatorius recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Cultus imperatorius.

Apologetae Christiani recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Apologeta.

Persecutiones singulares recensere

Augustinus in libro 18 De civitate Dei[1] opinionem popularem de Christianorum persecutionibus sic refert: "non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque novissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano."

Plagas enim Aegyptiorum, quae decem fuerint, ad persecutiones Christianorum esse referendas, novissimam Antichristi persecutionem similem esse undecimae plagae, qua Aegyptii in mari Rubro perierint.[2]

Haec opinio, quam ipse Augustinus clare ac distincte refutavisset commonefaciens Sancti Stephani lapidati et aliorum, qui postea aliis imperatoribus vel locis martyrium obissent, tamen magni momenti erat in posteritatem.

Primi martyres recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Martyr.

Primus martyr Sanctus Stephanus habetur (vide supra). In Act. 9,1ss. conceditur Paulum ante conversionem Christianos persecutum esse. Iacobus frater Ioannis cum aliis anno 44 Herode Agrippa rege gladio trucidatus est (Act 12,2).

Secundum Suetonium,[3] imperator Claudius "Iudaeos impulsore Chresto [sic] assidue tumultuantis Roma expulit."

Cum Iudaeis etiam Christianos expulsos esse testari videtur Act. 18,1-2: Post haec [Paulus] discedens ab Athenis venit Corinthum. Et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos.

Alii quidem fontes contraria de his, quae a Claudio erga Iudaeos facta sunt, narrant: Flavius Iosephus[4] Claudium Iudaeis Romae iura et libertatem confirmasse, Cassius Dio[5] Iudaeos propter multitudinem non expulsos esse affirmant.

Persecutio Neroniana (anno 64) recensere

 
Petrus cruci affixus. Imago a Caravaggio picta.

Prima persecutio christianorum Romae ab imperatore Nerone imperata est, qui Christianos reos incendii, quo maxima Romae pars deleta erat, supposuit. Tacitus [6]:

Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Chrestianos appellabat. auctor nominis eius Christus Tibero imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi atque], ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur.

Secundum traditionem hac in persecutione etiam apostoli Petrus et Paulus – alter cruce, capite quidem deorsum fixus, ne pariter ac Christus occideret, alter gladio decapitatus – mortui sunt. Quorum super sepulcra Constantinus imperator basilicam S. Petri in monte Vaticano et basilicam S. Pauli extra moenia aedificari iussit.

Inde tempora secura temporibus periculis plenis variabantur, persecutiones vel vexationes causis numero victimarum ambitu inter se distinguebantur.

Insectatio Christianorum in Ponto et Bythinia (anno 111) recensere

Plinius minor, qui anno 111 legatus pro praetore provinciae Ponti et Bithyniae erat, in epistula ad imperatorem Traianum scripta[7] nuntios magni momenti de Christianis eiusdem provinciae et de persecutione eorum dat, cum ab imperatore praecepta, quomodo Christiani tractandi sint, appetit. Imperator respondit[8]:

Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli <in> nullo crimine locum habere debent.

Vexatio Christianorum Smyrnae (c. anno 155) et Lugduni (anno 177) recensere

 
amphitheatrumLugduni: Arena cum columna memoriali martyrum

Antonino Pio Marco Aurelio imperatoribus non erat persecutio Christianorum, quae totum imperium affectasset, quod praeceptum illud Traianum (vide supra) adhuc vigebat. Qui autem imagini Caesaris ne supplicarent recusaverunt, poenas solverunt. Nihilo setius variis imperii locis, in quibus Smyrnae et Lugduni, Christiani vexabantur.

Sub annum 155, Polycarpus, episcopus Smyrnaeus, 86 annos natus supplicio affectus est, postquam Roma revertit, ubi de recta Paschae ratione cum Papa Aniceto disputaverat. Cum se Christianum esse ante proconsulem confessus esset, in circum ductus cum plausibus clamoribusque vulgi igni crematus est. Martyrium Polycarpi secundo saeculo scriptum rem ordine, ut gesta est, narrat. Antiquissima narratio martyrii est et digna, cui credatur, ut plurimi historiographi consentiunt [9].

Anno 177, Lugduni Christiani primo ecclesiis, foro, thermis, postea omnino vita publica exclusi sunt. Tum, cum ab aliquibus pluribusve civium etiam vexari coeperunt, legatus Christianis litem intulit eosque capitis damnavit. Singulae res in „Ecclesiarum Viennensis et Lugdunensis Epistola de Martyrio S. Pothini Episcopi et Aliorum Plurimorum“ traduntur, quae epistula ab Eusebio Caesariensi historiae ecclesiasticae suae inserta est: Pothinum episcopum, cum anno 177 in carcere mortuus sit, iam nonagesimum fuisse, reliquos Christianos in amphitheatro Lugdunensi martyrium obisse[10]. Notissima inter martyres Lugdunenses quaedam Blandina est, quae adhuc patrona Lugduni colitur.

Prima persecutio generalis imperatore Decio (249-251) commissa recensere

Persecutio Christianorum, quae toto imperio Romano facta sit, ut supra dictum est, non exstitit ante medium saeculum tertium. Gaius Messius Quintus Decius (201-251; imperator 249-251) autem, cum res Romana bellis civilibus atque incursionibus Gothorum magnopere afflicta esset, ut unitatem imperii necnon virtutes maiorum restitueret, omnes cives sacrificia publica facere iussit, quibus pietatem erga deos et imperatorem demonstrarent.[11] Singulis in oppidis vel vicis magistratus sacrificiis curandis statuit, qui iis, qui immolaverunt, litteras sacrificiis probandis dederunt, quae libelli vocabantur. Multi Christiani, qui recusaverunt, quominus sacrificia facerent, comprehensi, torsi et capitis damnati sunt. Multi vero perterriti a fide deficiebant (lapsi), vel diis immolando (sacrificati), vel idolis tura dando (turificati / thurificati), vel libellos a magistratibus magno pretio sibi comparando (libellatici). Brevis tamen erat ista persecutio, quod Decius iam anno 251 in Barbarico apud Abrittum ((hodie: Разград in Bulgaria) a Gothis victa et primus Caesarum acie occisa est.

Haud multum afuit, quin causa lapsorum, de qua iam antea dissentirebatur, post persecutionem Decianam schisma in ecclesia occidentali provocaret. Inter capita huius controversiae erant Novatianus antipapa, Cornelius papa et Cyprianus episcopus Carthaginiensis. Auctore Cypriano modus reconciliationis definitus est: libellaticos, qui poenitentiam egerant, statim communioni restituendos, sacrificatoribus autem poenitentiam condignam imponendam esse.

Persecutione post mortem Decii subito relaxata imperatoribus sequentibus hac illac rursus erumpebat, rebus ecclesiae quietis periculis mixtis.

Persecutio ab imperatore Diocletiano habita recensere

  Conferatur pagina principalis Persecutio sub Diocletiano.

Maxima temporis Romani persecutio anno 303 ab imperatore Diocletiano coepta anno 311 Edicto tolerantiae Galerii terminata est.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Rudolf Freundenberger et alii: Christenverfolgungen. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE). Vol. 8, de Gruyter, Berolini/Novi Eboraci 1981, ISBN 3-11-008563-1, p. 23–62.

Notae recensere

  1. Aug., De civ. Dei 18,52, cit. secundum: Sancti Aurelii Augustini episcopi de civitate dei libri 22, vol. 2, ed. B. Dombart / A. Kalb, Darmstadt 1981, 338; cf. etiam De Civitate Dei online, cap. 18
  2. Confer etiam J. Vogt: Die Zählung der Christenverfolgungen im Römischen Reich, PP 9 (1954), 5ss.
  3. Suet., Vita Divi Claudii 25,4
  4. Ios., Ant. Iud. 19,279 ss
  5. Cass. Dio, Historia Romana 60,6,6
  6. Tacitus: Annales XV apud www.thelatinlibrary.com Tac., Ann. 15,44.
  7. [1] Plin., ep. 10,96
  8. [2] Plin., ep. 10,97
  9. Vita, fontes et libri ad rem: Marco Frenschkowski, "POLYKARP, Bischof von Smyrna" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 809–815 (Theodisce)
  10. Patrologia Cursus Completus, Series Graeca, Part 1 (Vols. 1–18), tom. 10, 1410-1453 – graece,latine, cum notis; editiones recentiores et libri ad rem: Werner Portmann, "POTHINUS (Potheinos, Photinus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 864–866 (Theodisce)
  11. Confer H. A. Pohlsander: The Religious Policy of Decius, ANRW II 16,3, Berlin-New York (1986) 1826 ss.

Nexus externi recensere