Pentheus (-ei m.) est in mythologia Graeca filius Agaues, nepos Cadmi et Harmoniae. Mater Penthei, a Dionyso ad insaniam adacta, eum necavit. In Bacchis Euripides eius impietatem atque poenas atroces in scaenam protulit. Pentheus Aeschyleus deperditus est. Nomen ipsum ad luctum (πένθος) alludere videtur[1].

Agaue et Ino Pentheum dilacerantes. Operculum vasis patiniformis (λεκανίς) Attici inter annos 450 a.C.n. et 425 a.C.n. figuris rubris signati
Pentheus a Bacchantibus dilaceratus, Pompeiis pictus

Pentheus unus e regibus fuit qui ob mysteria Bacchi reiecta poenas deo dedit[2]. Quamquam enim Dionysus Thebis natus erat Thebanorum rex Pentheus matris Agavae et materterum Inus et Autonoës opinionem secutus negabat Semelen cum Iove concubuisse atque mortalem moechum infantem genuisse adfirmabat. Quin etiam Dionysi bacchas ceterasque dei sectatrices in vincula coniciebat. In Euripideis Bacchis Dionysum iniuriam sibi et matri factam ulturum Thebas venisse videmus. Non agnoscit eum Pentheus et puellari aspectu adulescentem novam religionem praedicantem in carcerem mitti iubet. Iam Thebanarum animis potitus erat deus quae furore divino impulsae relictis domibus in montem Cithaeronem Bacchico habitu sese praecipitaverant. Inter illas Maenades iam furiosas sunt regis mater, Agave, et eius sorores Ino Autonoeque. Cadmos, Penthei avus, et vates Tiresias et ipsi non obstante senectute thyrsum ferunt et muliebrem stolam induerunt. Nec illi tamen nec miracula a deo effecta (palatium terrae motu quatitur, Baccharum vincula sponte solvuntur, sublatis carceris claustris portae aperiuntur...) regis animum movere potuerunt. Sed iam a deo instinctus mysteriorum videndorum cupidine capitur et hortante comite (hoc est ipso Dionyso) Maenadis habitum induit et in summa pinu considet unde late circumspici potest. At cum Bacchae hortante deo eum aspexerunt arborem sternunt et miserum regem dilacerant. Ipsa mater Agave filii caput quod alicuius ferae insaniens esse credit triumphanter reportat atque summae palatii fronti velut tropaeum adfigere cupit. Vix maestus Cadmus nepotis reliquias colligere et filiam ad sanitatem mentis reducere potuit. Ita saeva fuerat ultio divina.

Notae recensere

  1. Aristoteles, Ars Rhetorica II.23.28 (1400b).
  2. Alter fuit Lycurgus, Thracum rex.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere