Dubia gravitas

Haec commentatio criteriis gravitatis encyclopaedicae caret. Sodes, profare sententiam tuam in pagina disputationis.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Pentaludus[1] (-orum,? m.pl.) sive Pentagame est tabularis artis, ingenii, et stratagematis ludus.

Tabula pentagrammiforma, quattuor cohortes quinorum peditum coloratorum, quina impedimenta nigra et cana Pentaludum componunt. Fit Ioannes Aridus (Jan Suchanek).?

Cohortes recensere

Lusor quisque agit pedites quinos, quibus est eadem forma (aut stella aut luna &c.), sed sunt diversi colores. Sic tua cohors peditem caeruleum, peditem rubrum &c. continet.

Dispositio recensere

In quinque nodis positis in circulo, qui circumvenit pentagramma, ponite pedites eiusdem coloris: pedites albos in nodo albo, caeruleos in nodo caeruleo &c. Praeter illa decem loca quae nodos formant, existunt alter octoginta aedicula in viis, ubi pedites in ludo etiam possunt collocari. Sunt etiam impedimenta nigri et impedimenta cana. Impedimenta nigra ponite in nodis centri. In centro retinete impedimenta cana.

Propositum recensere

Destinatio per unum quemque peditem, qui occupat nodum externi circuli, est nodus eiusdem coloris in interno pentagrammatis. Albo est eundum ad album, rubro ad rubrum &c. Lusor victor qui primus duxit tres pedites ad nodum aequi coloris.

Regulae recensere

Duc peditum tuorum unum in quamvis directionem sequens aut viam circuli aut vias stellae, quoad per regulas potes occupare aediculum.

In quodlibet aediculo libero, ubi duae lineae conveniunt, tibi licet de via recta declinare sine retentione.

At numquam tibi licet transcendere nec impedimenta nec pedites alios.

Potes vero ingredi in aediculum occupatum:

Se ibi stat impedimentum nigrum, id pone in aediculo libero ad libitum.

Se ibi iam stat pedes alius, pedites positiones suas mutare debent.

Se ibi sunt plures pedites (non potest fieri, nisi initio ludi), elige unum mutandum.

Ita potes etiam mutare positiones duorum peditum tuorum.

Bis eundem ne cana; eundem motum non licet iterum.

Pedes progressus ad finem ludo abit. Pone eum in centrum. Accipe per illo impedimentum canum et colloca in aediculo, quoad tibi paret.

Quando captas tale impedimentum canum, remove a tabula.

Lusor qui primus tres pedites ad finem duxit ludo victor.

Gesta, non verba!?

Nexus externi recensere

Pentagame.org.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.