Pentagrammum[1] (-i, n.; a Graeco antiquo πεντάγραμμον), vel pentagramma[2][3][4] (-tis, n.), in notatione musica Occidentali est schema ex quinque lineis et quattuor spatiis instructum, ubi quaeque linea et quodque spatium unicum sonum musicum vel in pentagrammate percussivo varia instrumenta percussiva repraesentat.

Nudum pentagrammum musicum.
Bina pentagramma pro clavile et notae musicae.

Notae recensere

  1. De Musica Latinorum seu Moderna CAMENA
  2. Westbladh, Tobias (3 Iunii 1717). Burman. ed. D. A. Specimen academicum de triade harmonica. Upsaliae: Litterae Wernerianae . p. 11: "ut quacunque in linea pentagrammatis", et p. 20: "quomodo singulorum modorum ambitui convenienter signandum pentagramma, invenies." Lundberg, Mattias; Sjökvist, Petrus (2010). "Andreas Orostander's Compendium musicum". Svensk tidskrift för musikforskning 92 (1): 52-112 , p. 68: "Ut plurimum tamen duci solent quinque, unde lineae Pentales dicuntur, uno nomine pentagramma". Vide quoque nota de “pentagramo” [sic] p. 102.
  3. Fortasse pentagrammatum -i, n. apud Eulerus, Leonhardus (1739). Tentamen novae theoriae musicae. Petropoli: Typographia Academiae Scientiarum. p. 168 : "Ad sonos hos exprimendos utemur binis pentagrammatis ordinariis, quorum alterum discanti, alterum bassi clave est instructum, in hisque consonantias more consueto ita repraesentabimus, ut omnes notae inter haec pentagrammata contineantur. Haecque etiam est ratio, cur sonos neque graviores quam F neque acutiores quam f simus adhibituri. Neque vero etiam amplius spatium assumi potest propter alios sonos in posterum loco f substituendos, ne plures consonantiae successivae maius quam quatuor octavarum intervallum requirerent."
  4. Idem vocabulum in religione invenitur; vide Secret, Franciscum (Ianuario 1979). "Quand la Kabbale expliquait le ‘Yi king’, ou un aspect oublié du figuratisme du P. Joachim Bouvet". Revue de l'histoire des religions 195 (1): 35-53 , p. 42: "Est verus character pentagrammatis."

Nexus interni