Pelvis Polus Australis–Aitken

crater

Pelvis Polus Australis–Aitken est depressio lata et profunda in superficie illius faciei lunaris quae a Tellure non videtur. Depressio ovoides a polo, extremitate australi, usque ad craterem minorem Aitken, extremitate boreali, extendit. Relictum esse censetur crateris illisionis lunae et omnis systematis solaris maximi, aevo praenectario annos plures quam 3 900 000 000 a.p. facti. Vestigia gravia meteoritae vel asteroidis, cuius lapsu crater factus est, sub pelvi etiam hodie latent.

Forma pelvis Polus Australis–Aitken in imagine ulterioris faciei Lunae delineata

Natura huius pelvis a D. E. Wilhelms et collegas iam intellecta est.[1] Forma et profunditas praecipue in operibus Pauli Spudis patefactae sunt explorationis gratia speculatri spatialis Clementine[2] Speculatrum Sinense Chang'e 4 die 3 Ianuarii 2019 ad craterem Von Kármán in hac regione ad specimina mineralium adprehenda advenit.

Notae recensere

  1. Wilhelms et al. (1979)
  2. .Spudis et al. (194), cf. Cook et al. (2000)

Bibliographia recensere

 
Montes pelvi Polus Australis–Aitken circumdati: photographema speculatri Apollinis 8

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad pelvem Polus Australis–Aitken spectant.