Pasta[1][2] est alimentum ex massa facta, cuius elementum principale est farina cum aqua mixta, ad quam sal, ova et alia addi possunt, quaeque in aqua coqui solet. Etsi quaevis farina adhiberi potest, maxima praeceptorum occidentalium pars traditionem Italianam sequentes tritico duro utuntur. In Asia alia farinae genera in usu sunt, sicut oryza aut fagopyrum, e quibus collyra simili modo fiunt.

Pasta nuper facta.

Nomen recensere

Verbum pasta ex Graeco πάστα deductum est: farina depsta sive farina ex aqua subacta). Lingua Italiana verbum ab anno 1310 attestatum est[3].

De nominibus pastarum recensere

Miraculum de pastillis in domo Guiccionii ... Testis I hoc modo rem narrat publice suditam: Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei praescindere vellet, quae eosdem paraverat Guiccionii uxor, coepit ille dicere commatri suae, Quare hos ipsi praescinderet; et formans super lancem signum crucis, accepit aliquos ex dictis pastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte, ac mox mulieri monstravit, dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? ... Testis III notat dolum in pastillis fecere mulierem, quod taederet ipsam toties convivam habere Guillielmum.[4]

Varietates pastarum Italicarum recensere

Notae recensere

  1. Marcellus; Salimbene; Baldus 1.54
  2. "pasta subacta, farina subacta": José Juan Del Col, Diccionario auxiliar español-latino (2007) s.v. pasta
  3. N.Zingarelli, Vocabolario della lingua italiana, Zanichelli 2001
  4. Acta Beati Guillelmi Eremitae [anno 1537] cap. 15-16 in Acta Sanctorum Aprilis vol. 1 (Parisiis: Palmé, 1866) p. 381
  5. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.45
  6. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.45, 1.419, 9.268, 17.419, 20.799
  7. "Foiada"
  8. Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.55
  9. "Docta fuit grassos manibus componere gnoccos, Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta": Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 6.537-538
  10. John Ray, Observations topographical, moral, and physiological, made in a journey through part of the Low-Countries, Germany, Italy, and France (Londinii: John Martyn, 1673) p. 405 (Paste made into strings like pack-thread or thongs of whit-leather (which if greater they call Macaroni, if lesser Vermicelli) they cut in pieces and put in their pots as we do oat-meal to make their menestra or broth of)

Bibliographia recensere

 
Pastae in fabrica praeparatio.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad pastam spectant.
 

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!