Passamaquoddy (lingua Passamaquoddy Peskotomuhkati et Pestomuhkati), vel populus Passamaquoddy, sunt una ex Primis Nationibus (indigenis) quae parvam Americae Septentrionalis boreorientalis partem incolunt, praecipue in Cenomannica et Novo Brunsvico. Ei regiones litorales secundum Sinus Fundy et Sinus Cenomannicae et secundum Flumen Sanctae Crucis et flumina influentia. Hieme in locos mediterraneos ad venandum diffugebant; aestate autem in litore et insulis propinquis artius convenire solebant, ubi cibum marinum plerumque petebant, inter quem phocoenidae.[1] Nomen Passamaquoddy est peskotomuhkati in verbum Anglicum conversum, forma praenominis[2] Peskotomuhkat (pestəmohkat), nominis quod sibi imponebant. Peskotomuhkat ad verbum significat 'qui pollachios hastá transfigit' vel 'qui locum habitant ubi pollachii abundant',[3] momentum huius piscis monstrans.[4] Ei piscibus hastá transfigendis, contra pisces hamo captos, piscabantur. Habuerunt ante adventum Europaeorum historiam solum oralem.

Territorium Passamaquoddy.
Vexillum tribale Passamaquoddy.

Passamaquoddy notabiles recensere

Adnotationes recensere

  1. De ethnographia.
  2. Praenomina sunt linguistica linguarum Algonquianarum proprietas.
  3. Vincent O. Erickson, "Maliseet-Passamaquoddy," in Northeast, ed. Bruce G. Trigger, Handbook of North American Indians, ed. William C. Sturtevant, vol. 15 (Vasingtoniae: Smithsonian Institution, 1978), 135. Locus citatus in Lyle Campbell, American Indian Languages: The Historical Linguistics of Native America (Oxoniae: Oxford University Press, 1997), 401.
  4. Maliseet - Passamaquoddy Dictionary
  5. [1]

Bibliographia recensere

Tabulae recensere

Tabulae conlocationum regionum ab hominibus Confoederationis Wabanaki occupatarum (a septentrionibus ad meridiem):

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!