Paripatra Sukhumbandhu (บริพัตรสุขุมพันธุ์; natus die 29 Iunii 1881; mortuus die 18 Ianuarii 1944) fuit princeps Siamensis, filius regis Chulalongkorn e principissa Sukhumala. In Germania rebus militaribus studuit apud Academiam Bellicam Prussianam. Fuit dux exercituum duxque classis Siamensis; fuit minister bellorum, minister rerum internarum, consiliarius privatus regum Vajiravudh et Prajadiphok. Hic a regno absente anno 1931 Paripatram titulo regentis ornavit, qui autem, vectigalibus eodem anno valde diminuentibus, rationem exercitus et classis revocavit. Igitur minister bellorum Bavoravej a munere se retiravit. Anno insequente, novis rebus motis, Paripatra in exsilio missus est.

Filias et filios nonnullos genuit inter quos Chumbhotbongse Paripatra.

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere


 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!