Paretymologia (ab verbis Graecis παρά 'contra' + etymologia) vel falsa etymologia est vocabulorum originis explanatio quae a principiis in linguistica historica stabilitis observatisque abhorret.

De bono verborum usu in Victionario

Iam diu etymologia inter homines doctissimos male audivit. Itaque Voltarius fertur dixisse etymologiam esse scientiam, ubi vocales nihil et consonantes parum faciant.[1] Reapse de ea loquitur, quae hodie paretymologia appellatur. Saepenumero quidem paretymologia eadem esse putatur atque etymologia popularis, sed compluribus de causis errores etymologiarum aut exstiterunt aut facti sunt.

De obsoleta ratione etymologica recensere

Isidorus in Etymologiarum libro undecimo de origine nominis mortis ita explanat:[2] Mortem dictam esse mortem

  1. quod sit amara;
  2. a Marte, qui est effector mortium (item Etym. 8,11,51);
  3. a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit.

Cunctae harum trium etymologiarum dependent a comparatione sonorum [mar]/[mor] auditu similium, et eodem tempore adduntur rationes, cur significatione congruant. Huius generis comparationes Theodisce "Kling-Klang-Vergleichungen" appellantur, sed re vera nullam aliam explanandi rationem habebat Antiquitas quam sonorum auditionem aut opinationem mutuationis vocabulorum.

De legendis urbanis recensere

Nonnumquam quaedam legenda urbana animum impellit ad etymologias fingendas. Apud antiquos fama percrebruerat ursas informes generare partus, qui "sunt candida informisque caro",[3] quam "lambendo mater in artus / fingit et in formam, quantum capit ipsa, reducit".[4] Hac fama ursus etiam etymologiam sibi contraxit, quae Isidoro intercessore ad nos pervenit: ursum esse quasi orsum, quod ore formet fetum.[5]

De etymologiis ratione ideologica impulsis recensere

 
Ecclesia militans et triumphans ab Andrea de Florentia picta.

Tertia etymologia mortis ab Isidoro commemorata docet mortem ab morsu pomi generi humano inductam esse. Ita doctrina peccati originalis etymologia aucta est itemque mors per aetiologiam explanata.

Notissima est etymologia illa Dominicanorum per quam re vera Domini canes esse autumantur. Haec figura etymologica ambigua est intellectu. Ab antiquo canes haud magni habebantur. Itaque quiqui canes appellarentur aliquid mali pariendi compotes simpliciter ducebantur. Quae cum ita sint, Dominicani cum Franciscanis doctissimis facundissimisque comparati fidem Christianam quasi latrando docere putabantur. At canes etiam vigilare constat, quo intellectu effectum est, ut in meliore luce viderentur. Hoc intellectu benevolentiore Dominicani vigiles fidei exstiterunt, ut apparet in imagine ab Andrea de Florentia picta. Canes in ima imagine expositi sunt Dominicani agnos Christianos custodientes, quorum ovile sub pedibus papae Urbani V a sinistra situm est.[6]

De etymologiis per iocum factis recensere

Media pars Cratyli, dialogi a Platone scripti, longissimam numerat seriem etymologiarum, quarum plurimae, si de ratione linguisticae historicae nostri temporis iudicantur, haud probabiles sunt, immo absurdissimae videntur. Paene credi potest has etymologias profecto per iocum esse fictas. Sin autem facete factae sunt, cui consilio serviant, quaerendum est. Sunt qui Socratem arbitrentur de eo iocari, quo animo philosophi de lingua et veritate antea disseruerint. Sed hoc opinionem fallit, nam etymologiae a Socrate propositae a posteritate, e.g. Cicerone, serio usu receptae sunt. Si ioco factae essent, vix tanta observantia repetitae essent. Itaque haud alienum a vero esse videtur, si Platonem autumamus certe credidisse etymologiis Socratis ore propositis indicari, quomodo antiquitas de veritate cogitaverit.[7] Nam nominibus in partes digestis verae significationes velut ab absconditis ad lumen surgunt.

 
S littera prima miniaturam continet, qua Moyses a filia Pharaonis repertus depingitur. Imago e Breviario Abbatiae Cerotensis excerpta (saec. XIV).

De etymologia populari recensere

Etymologiae sensu stricto populares non sunt vocum explanationes a philologis, textuum commentatoribus aut philosophis confictae sed sunt potius novae vocum definitiones a quibuslibet loquentibus ultro factae et a plurimis ad usum dignatae. Quae cum ita sint, etymologiae populares ex usu linguae cotidiano nascuntur: mutationibus linguisticis intersunt, cum novum intellectum vocabulis impertiunt.

Ut exemplum proferamus, constat miniaturam (Fr. miniature, It. miniatura) hodie picturam parvam, in Latinitate autem Medii Aevi picturam miniatam sive imaginem minio pictam significare. Haec immutatio significationis ex eo nata est quod primarum litterarum ornamenta manuscriptis illuminatis, quae dicuntur, allata et minio picta et in minimam formam redacta sunt. Animis ab minio ad minimam formam attentis effectum est ut vox miniaturae nova vi imbueretur.

Notae recensere

  1. "C'est une science où les voyelles ne sont rien, et les consonnes fort peu de chose."
  2. Isid.Etym. 11,2,31 Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit.
  3. Plin. Nat. 8, 126. Haec notio iam ab Aristotele profertur, qui tamen sententiam voce σχεδόν 'paene, fere' mitigat: Historia Animalium 579a24sq (Bekker) καὶ σχεδὸν ἀδιάρθρωτα τὰ σκέλη καὶ τὰ πλεῖστα τῶν μορίων ('et paene sine articulis crura plurimaque membra').
  4. Ovid. Met. 15, 380-381; cf. Petr. fr. (apud Anthologiam Latinam 690,3 Riese) "Sic format lingua fetum cum protulit ursa".
  5. Isid. Etym. 12,2,22 "Ursus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit".
  6. Hanc imaginem Soror Mary Aquinas Devlin interpretata est; vide "An English Knight of the Garter in the Spanish chapel in Florence", Speculum 4, 1929, 270-281.
  7. Hoc modo de etymologiis Socratico-Platonicis cogitat David Sedley (The etymologies in Plato's Cratylus. Journal of Hellenic Studies 118, 1998, 140-154).