Paramecium (O.F. Müller, 1773) est animans unicellularis, soleaeformis, habitat flumina, lacus, stagna et lacunae tenues (turbidesque), ideo pars oecosystematis magno momenti. Paramecia sunt de 0,05 ad 0,32mm longa (species permagnae videri possumus etiam nudis oculis). Praedam (ut bacteria) per chemoreceptores indagatam ciliorum motu sumitur et per cystostoma in vacuolam cibariam defertur (quod endocytosim dicamus). Concoctionis reliquiae per cyclosim trans cellulam deferuntur et extra feruntur per cytopygem (quod exocytosim dicitur). Amplificatio asexualiter per divisionem ex transverso aut et sexualiter per coniugationem (cystostomatibus coniungetibus qua data hereditiaria traduntur). Motus in aqua facit per decem mille cilias suas. Signum "ciliarum" paramecii quoque habent nonnulla unicellularia alia qui etiam in phylo Ciliophororum numerantur. Obstacula et angusta perlabi potest faciliter, quia cutem elasticam habet. Hostes sunt amoebae et protistum ciliatum quoddam (Didinium nasutum). Paramecia habent Trichocystas ad se ipsa defendenda filameta proteinosa ac glutinosa eiciendis.

Paramecium aurelia

Classis : Oligohymenophorea 
Ordo : Peniculida 
Familia : Parameciidae 
Genus : Paramecium 
Müller, 1773
   

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Fons recensere

pagina theodisca Pantoffeltierchen

Nexus interni