Paraffina[1] est compositum e carbonio et hydrogenio. Cum omnia vincula saturata sint etiam carbonia hydrogenata saturata dicitur. Paraffina cum singulo atomo carbonii est methanum, et cuncta alia putari possunt a substitutione hydrogeniorum methani cum radicibus ipsorum e paraffina facta.

Paraffina

Nomen paraffinae ortum est e "parum" et "affina" (substantivizatio 'affinis'), cuius significatio est 'carens affinitatem'. Et enim paraffina difficulter reagit cum aliis substantiis, sed combustio est unum e reactionibus eius. In quo coniungitur cum oxygenio (saepe ex aëre); aqua et carbonii dioxidum prodiunt.

Notae recensere

  1. De nomine Latino vide micrococcum paraffinae et nocardiam paraffinae (bacteria).