Pandanus (nomen a Sydney Parkinson anno 1773 statutum, e verbo Malaico pandan derivatum[1]) est genus Monocotyledonum, quorum sunt circa sescentae species notae. Plantae magnitudine inter se variant a parvis fruticibus minus quam metrum altis, ad arbores mediae magnitudinis duo metra altas, saepe tegimine patulo et mediocriter crescentes. Truncus crassus est, patulis ramis, multis cicatricibus foliorum.[2]


Monocotyledones 
Ordo : Pandanales 
Familia : Pandanaceae 
Genus : Pandanus 
Parkinson
   
Subdivisiones: Species
Vide Commentarium.

Plantae dioecae sunt, quippe quarum flores mares et femini in plantis separatis gignantur. Flores mari arbori duo triave centimetra longi sunt, et quidem odori, albisque bracteis circumdati. Arbor feminea flores rotundos gignit, quorum fructus etiam bracteis circumdantur. Singuli fructus sunt drupae, quae magis aut minus in multiplicem coeunt fructum 10–20 centimetrorum, cui forma globosa et prismatica est ananasae similis, Color fructus maturescentis a viridi ad aurantiacum clarum vel rubrum commutari solet.

Fructus nonnullarum specierum edules sunt, quibus animalia vescuntur, sicut cancri, vespertiliones, elephanti, ratti, varani, sed fructus plurimarum specierum praecipue aqua disperguntur.

Species selectae recensere

Notae recensere

  1. Oxford English Dictionary, s.v. pandanus.
  2. Meyen 1846.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandanum spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database

Pinacotheca recensere