Pactum Antikomintern foedus Iaponiae et Germaniae fuit, quo duae nationes fascistae contra Communisticum Internationale atque Unionem Sovieticam certare se praedicaverunt.

Pactum Antikomintern die 25 Novembris 1936 signatum

Signatio recensere

Pactum die 25 Novembris 1936 Berolini a Mushanokōji Kintomo legato Iaponico et Ioachimo de Ribbentrop Administro Imperii Rerum Exterarum Germaniae signatum est. Die 15 Novembris 1937 Regnum Italiae Benito Mussolini duce ad foedus accessit. Anno 1939 et Manchuria, Hispania atque Hungaria foedus signaverunt. Anno 1939, cum Adolphus Hitler foedus inter Germaniam et Russiam de amicitia signavisset, Iaponia se a foedere Antikomintern recessit. Tamen anno 1941, cum Germania Russiam agressa esset, Romania, Croatia, Slovacia, Bulgaria atque Dania a Germanis occupata ad foedus accesserunt.

Argumentum recensere

Foedere stipulatum est, ut Iaponia et Germania nuntiis mutuis contra communismum et Unionem Sovieticam certare vellent.

Nexus interni

Nexus externi recensere