Oxaeinae sunt subfamilia anthophilorum familiae Andrenidarum in America endemica, quae magna (13–26 mm) anthrophila celeriter volantis comprehendit, saepe magnos oculos habentia.[1] Quattuor genera, quibus sunt undeviginti species descriptae, a Civitatibus Foederatis ad Argentinam inveniuntur. Nomen autem Oxaeidae inter aliquot auctores adhibebatur, qui haec anthophila familiam appellabant, sed haec insecta statum familiarem anno 1995 acceperunt.


Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Apoidea 
Anthophila 
Familia : Andrenidae 
Subfamilia : Oxaeinae 
   

Oxaeinae humillimis ocellis in earum faciebus facillime agnoscuntur, qui proprietas eis unica inter anthophila sunt. Eorum nidi sunt alti cuniculi in solo excavati; eorum victus, pollen nectarque mixta atque in cellulis tegumento ceraceo tectis coacervata.

Notae recensere

  1. Engel 20145.

Bibliographia recensere

  • Engel, Michael S. 2015. "A review of the genera and subgenera of Oxaeinae (Hymenoptera: Andrenidae)." Journal of Melittology 52. Textus interretialis.
  • Michener, C. D. 2007. The Bees of the World, ed. Secunda. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.

Nexus externi recensere

  Vide "Oxaeinas" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI