Otto Braun fuit vir publicus Germanicus ad Socialem Democraticam Factionem Germaniae pertinens aetate Rei Publicae Vimarii.

Wikidata Otto Braun
Res apud Vicidata repertae:
Otto Braun: imago
Otto Braun: imago
Otto Braun: subscriptio
Otto Braun: subscriptio
Nativitas: 28 Ianuarii 1872; Königsberg
Obitus: 14 Decembris 1955, 15 Decembris 1955; Locarnum
Patria: Germania

Pater et iuventus recensere

Braun filius sutoris fuit, qui postea custos viae ferratae laborare coactus est. Braun post scholam Regiomontii celeriter finitam tirocinium typographi fecit.

Munus et familia recensere

XVI annos natus Braun sodalis SPD factus est atque typographus et diurnarius nonnullis diurnis factionis suae laboravit. In Borussia orientali, ubi maxima pars incolarum agriculturae studebant, tamen primam diurnum opificum condidit. Saepe petitus est, anno 1892 laesae maiestatis ad duos menses carceris damnatus, anno 1904 perduellionis contra Nicolaum II, imperatorem Russiae accusatus est, quod cum aliis libella seditiosa in Russiam misisset. Sed hoc tempore celeriter absolutus est, nam Hugo Haase sodalis factionis et iurisconsultus eum prospere defendebat.
3 Aprilis 1894 Aemiliam Podzius in matrimonium duxit. Ex ea unum filium Ericum habuit, qui voluntarius miles primo bello mundano anno 1915 diphtheria morbo obiit.

Cursus honorum recensere

Anno 1898 praeses suae factionis in Borussia orientali, anno 1911 aerarius totius factionis electus est. Ab anno 1913 legatus domus legatorum Borussiae erat. Bello mundano primo pro unitate Germanorum contra hostes (Theod. Burgfriedenspolitik) certavit, sed initio anni 1918 operistitia contra bellum rexit. Bello finito in consilio opificum et militum Berolini fuit, sed haec consilia recusavit atque parlamenta probavit. Eodem anno Paulo Hirsch duce administer Borussiae agriculturae factus est et frustra legem de agris dividendis tulit. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Annis 1920 - 1933 legatus dietae imperii fuit. A mense Martio 1920 - Martium 1921, tum iterum a mense Novembri 1921 ad usque Ianuarium anni 1925, tertio denique ab Aprili mense 1925 usque ad 20 Iulii 1932 praeses ministrorum Borussiae fuit.

Aprili anni 1925 frustra candidatus suae factionis suffragii praesidis imperii fuit.

Consilia recensere

Braun praeses ministrorum consilia varia persqui conabatur:

  • Legem agrariam ferre conabatur
  • Scholam reformandam ad eruditionem democraticam esse semper censebat
  • magistratus monarchicos dimittere et sectatores rei publicae nominare studuit
  • Contra hostes rei publicae dimicabat.

Rei publicae Borussiae eversio recensere

Ad annum 1932 SPD cum aliis democraticis factionibus Borussiam rexit, sed 24 Aprilis 1932 SPD electionem perdidit. Sed neque alia factio terram maximam Germaniae regere potuit. Itaque Braun pro tempore praeses ministrorum mansit. 17 Iulii 1932 Altonae oppido apud Hamburgum, quae ad Borussiam pertinebat, multi homines pugnis inter seditiosos Nazistas et Communistas necati sunt. Hoc factum Franciscus de Papen cancellarius Theodiscus praetendit, ut Braun atque administros suos dimissit. Braun eo tempore graviter aegrotus erat. Quamquam iudicium postea dimissionem contra legem fuisse iudicavit, Braun praeses ministrorum restitutus non est.

Exilium recensere

Anno 1933, postquam Adolphus Hitler cancellarius Germaniae factus est, in Helvetiam migravit. Vitam extremae pauperitatis ibi egit. Hoc tempore commentarios suae vitae composuit atque anno 1943 consilia de Germania futura publicavit. Neque post secundum bellum mundanum in patriam reversus est, quamquam conventionibus aliquibus SPD interfuit[1].

Opera recensere

  • Otto Braun: Deutscher Einheitsstaat oder Föderativsystem?, Berolini anno 1927
  • Otto Braun: Von Weimar zu Hitler. Europa Verlag Turici anno 1940

Lege etiam recensere

  • Hagen Schulze: Otto Braun oder Preußens demokratische Sendung. Eine Biographie.
  • Manfred Beer: Otto Braun als preußischer Ministerpräsident. Universitas Herbipolis, Dissertation 1970.
  • Erich Kuttner: Otto Braun. Volksausgabe. Volksfunk-Verlag, Berolini anno 1932.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Wolfgangus Benz, Hermannus Graml: Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, Monachii 1988