Otto Bauer (natus die 5 Septembris 1881 Vindobonae, mortua die 4 Iulii 1938 Lutetiae) erat Austriacus politicus, democraticus socialis et illustrissimus repraesentans sic dicti Austromarxismi.

Otto Bauer, anno 1919

Vita recensere

 
Nationalitätenfrage und die Sozialdemokratie, 1924

Filius iudaei fabricatoris textilium studuit iuris scientiam Vindobonae (promotio anno 1906 facta est). Membrum erat alae sinistrae Socialium democraticorum Austriacorum (SDAP). Hoc tempore operam dedit etiam in Libera associatione academicorum socialium democraticorum, quae schola institutum scientificum Austromarxismi fuit, una cum aliis consortibus ut Maximilianus Adler, Carolus Renner, Rudolphus Hilferding et Fridericus Adler. Illorum erat emolumentum marxismi quod attinet ad historiae interpretationem. Haec omnia fiebant in Austria-Hungaria, statu multorum populorum; inde eius maximum scriptum opus erat liber praetitulatus Die Nationalitätenfrage und die Sozialdemokratie (1907). In hoc libro patefit thesis Ottonis Bauer quod oportet res novas nationales ante res novas sociales esse. Id contrarium maximum thesibus Vladimiri Lenin fuit.

Anno 1907 cum Carolo Renner condidit theoreticum periodium "Der Kampf" quod nuncupatur et operam nabat in redactione Vindobonensium commentorium socialium democraticorum nomine "Arbeiterzeitung". Cum liberatus esset e Russia (ubi erat captivus militaris quattuor per annos) et Respublica in Austria proclamata esset, Bauer voluit patriam suam partem Germaniae fore. Tamquam statalis scriba in ministerio ab exteris negotiis (inter Novembrem 1918 et Iulium 1919) etiam subsignavit protocollum secretum de integranda Austria. Quoniam consilium frustra fuit recessit ab officio eo. Usque ad annum 1933 legatus erat in consilio publico et multum valebat pro cursu Socialis democraticae factionis (SDAP): notae erat cum eius orationes eximiae tum eius universalis eruditio. Magni momenti erant ideae Ottonis Bauer in Programmate Lentiensi ellaborando (anno 1926). Post tumultus Februarios qui dicuntur (mense Februario 1934 Vindobonae praesertim) exilium petit in Bohemia, tunc in Francia ubi et obiit.

Alia opera magni ponderis recensere

  • Das arbeitende Volk und die Nationalitätenfrage (1911)
  • Der Weg zum Sozialismus (1913)
  • Die österreichische Revolution (1923)
  • Der Aufstand der österreichischen Arbeiter (1934)

Fons recensere

Eschenhagen, Wieland: "Bauer, Otto", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)