Otho Linnaeus vulgo Otto Linné Erdmann (natus die 11 Aprilis 1804 Dresdae, mortuus die 9 Octobris 1869 Lipsiae) chemicus Germanicus fuit.

Otto Linné Erdmann

Vita recensere

Dresdae et Lipsiae medicinae et scientiis naturalibus studuit. Lipsiae autem anno 1825 habilitationem peregit in chemia et anno 1830 professor chemiae technicae Lipsiae creatus est.

Lipsiae anno 1842 laboratorium novum aedificari iussit, quod exemplo pro multis institutis alibi sitis factum est.

Erdmann de niccolo scripsit (Lipsiae 1827), de coloribus syntheticis caeruleis (inter alios), de gasio et (una cum Ricardo Felice Marchand de massa atomorum.

Opera recensere

  • »Lehrbuch der Chemie« (Lipsiae 1828)
  • »Grundriß der allgemeinen Warenkunde« (Lipsiae 1833)
  • »Über das Studium der Chemie« (Lipsiae 1861).

Editor recensere

  • »Journal für technische und ökonomische Chemie« (Lipsiae 1828–33)
  • »Journal für praktische Chemie« (Lipsiae 1834ss.) - partim cum Schweigger-Seidel et Marchand)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Otho Linnaeum Erdmann spectant.