Osmo Tapani Buller (ceterum Osmo ad verbum manduconem significat; natus die 12 Novembris 1950 Tavailkoski in oppido provinciae Ulaburgensis) Fennus esperantista et politicus est. Annos multos director generalis Universalis Societatis Esperanticae/UEA erat. Anno 2017 praeses consiliariorum Taivalkoski in urbe creatus est.

Osmo Manduco Buller, anno 2016

Vita et actiones praesertim quoad Esperantica recensere

Buller oeconomiae philosophiaeque in Alma Matre Ulaburgensi studuit. Idioma autem Zamenhofianum edidicit anno 1966 et membrum UEA eum anno 1968 acceperunt. In Congressu universali Helsingiensi parando operam multam navabat anno 1969. Anno 1978 cum aliis Societatem Esperanticam Uolae condidit (Esperanto-societo de Oulu) cui annis inter 1983 et 1985 vel praefuit. In gremio superiorum Associationis Esperanticae Fennicae sedebat annis inter 1979 et 1981; periodicum eius cui titulus "Esperanto Finnlando" quoque moderabatur una cum sodalibus annis inter 1979 et 1985.

Mense Iulio anni 1985 prima vice in Grapheo centrali UEA laboravit tamquam responsalis conventuum disponendorum et annis inter 1986 et 1987 rector supremus dicti graphei fuit. Inde eum elegerunt secretarium generalem UEA, de quo munere praemature recessit iam anno 1990 ut denuo munere rectoris graphei Roterodamensis fungi posset.

Anno 1996 denique rector generalis UEA creatus est quod officium usque annum 2001 obtinebat, quo demissionem voluit electioni Renati Corsetti reclamandae. Renatus Corsetti enim praeses UEA factus erat et Michaela Lipari iterum in gremio superiorum sedebat.[1]. Paucos menses post proclamatus est Esperantista anni honorarius ad honorandum praecipue eius laborem in grapheo centrali UEA perpatratum.[2]. Aprili autem mense anni 2004 in grapheum centrale Roterodamum revenit ubi usque mensem Maium 2016 tamquam rector generalis feliciter agebat. In congressu universali anno 2016 Nitriae celebrato commissarius categoriae C in gremiis UEA ad quadriennium electus est.

Anno 1994 prima vice Roterodami Diem portarum apertarum graphei centralis UEA faciendum esse statuit. Quae notio optime atque laudabiliter valde fiebat, ut nostris temporibus bis in anno talis dies in grapheo Roterodamensi peragatur vulgo alliciendo informando laetificando. Insuper iste homo laboriosus regulares nuntios pro instrumentis communicationis socialis anno 1998 instituit qui "gazetaraj komunikoj" nuncupantur. Tanta bona incepta et proposita electionem in honorem esperantistae anni honorarii utique fovebant! Anno reditus eius in grapheum incohati sunt labores restauratorii amplissimi quos post quinquennium anno 2008 terminaverunt.

Annis 1970 et 1980 domnus Buller recensiones multas pepigit de libris Esperantice scriptis quas in periodicis "Esperanta Finnlando" et "Hungara Vivo" legere potuisti. Anno 1989 in lucem prolata est conversio operis praetitulati La finna vojo quod auctor Finnus Urho Kekkonen composuerat. Conversio in linguam Hungaricam eodem anno confecta est - e versione Esperantica - a Stephano Ertl. Annis inter 1989 et 2001 domnum Buller secretarium certaminis in artibus bellis sub aegide UEA acti (Belartaj Konkursoj de UEA) fuisse constat.

Cum in gremiis superioribus UEA laboravit, temporis multitudinem in demarchio oppidi natalis degebat. Televisio Polonica diurnarium inclutum Romanum Dobrzyński anno 1989 petivit ut pelliculam faceret sub titulo Reditus in Finniam (Reveno al Finnlando), ubi Esperantica maioris momenti essent. [3]. Buller iterum aedificium publicum cultus atque humanitatis aperuit, i.e. Institutum de cultura Päätalo nominatum pro scaenarum dispositore entheo Kalle Päätalo, urbis filio notissimo. Annis inter 2002 et 2004 Buller instituto isti praefuit cum laboris pausam iniecisset in grapheo Roterodami. Munus illius instituti est organizatio seminariorum sive certaminum scriptoribus dedicatorum.[4].

Cursus honorum politicus recensere

Rude donatus in urbem natalem reveniens rebus politicis vacare ei statim propositum fuit. Anno 2017 electoribus multis annuentibus non solum simplex curiae membrum est factus sed in curiae praesidio summo positus est.[5]

Honores recensere

Praeter annum 2001, quando Esperantista anni honorarius creatus est, anno 1988 iam insigne honorarium Motionis Esperantistarum de pace bene merentium (Mondpaca Esperantista Movado) nactus erat. Anno 2010 autem in Vietnamia nomisma decorativum Pro pace et amicitia inter populos ei dederunt.[6] Anno 2014 Associatio Sinarum Esperantica eum Pretio amicitiae in Esperanticis (Amikec-premio por Esperanto) ditavit.

Notae recensere

  1. Epistula demissoria ab Osmo Buller data apud Liberum Folium
  2. Colloquium percontativum de democratiae fortitudine apud Undam Esperantici, mense Februario 2002
  3. Roman Dobrzyński et ars pellicularum conficiendarum Esperanticarum apud "Verda Filmejo"
  4. Reveno al Finnlando , colloquium percontativum apud "Esperantolehti", 2002
  5. Buller fariĝis prezidanto de Taivalkoski – percontativum colloqium apud "Undam Esperantici" mense Iulio 2017 factum
  6. Buller kaj Magalhães vizitis Hanojon prepare por UK 2012 apud Stationem radiophonicam Sinarum internationalem, mense Septembri 2010

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Osmo Buller spectant.