Ordo Massonicus[1] sive Massoneria[2] est societas quae regulas et doctrinam Latomismi colit et docet, omnesque logias in quibus ritus initiatici[3] et arcana Massonica pertinentia ad artem construendi coluntur a sodalibus quibus nomen francomurarii sive Massones sive Filii Lucis dirigit.

Initiatio neophyti francomurarii.
Receptio feminae in Ordinem Massonicum, anno 1810.
Spatha Massonica Comitis La Fayette.

Historia recensere

Origo Ordinis Massonici est subobscura. Videtur prima vice in Scotia saeculo sexto decimo exstitisse, e qua regione Londinium usque migravisse saeculo septimo decimo. Dicitur a nonnullis originem suam trahere a collegiis latomorum qui exstruxere cathedrales mediaevales. Secundum alios, origines suas in sacris Eleusiniis habet. Quidam etiam putant Ordinem Massonicum clam Ordinem Templariorum qui in Scotiam usque ad insulam Ionam navibus aufugerunt, pergere: tamen de hac re nullus historicus aequaevus loquitur, et vix credendum est Templarii qui soliti erant vivere in regionibus calidis sub lumine solis mediterranei, usque in Scotiam migrasse et vivere potuisse in terris quae nunquam aestiva recreantur aura, in hoc latere mundi quod nebulae malusque Iupiter urgent.

Doctrina recensere

Ordo Massonicus est ordo initiaticus et societas philosophica et philanthropica; est etiam schola sapientiae et ethicae, in qua doctrina sua sub velo symbolorum docetur.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vide Zbigniew Suchecki, La massoneria: nelle disposizioni del Codex iuris canonici del 1917 e del 1983 (1997), 43: "Ordo Massonicus opponitur Ordini Catholico. Mox Ordo Massonicus totam humanitatem complectetur. Tamen multi Duces Catholicorum hoc non vident, plurimi silent."
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Initiaticus -a, -um, adiectivum Latinitatis recentioris, quod ad mysteria initiationum spectat. Exempla: Latinitas, volumen 37 (1989), 232: "Haud dubie, si cupimus ut lingua Latina maneat velut sermo initiaticus inter parvum gregem aristocraticum, nihil melius quam Latinitas quae sibi suscipiat imitationem Latini aurei; sed si nobis statuimus ut Latina lingua pedetemptim diffundatur per Europam, ita ut babelicus plurilinguismus eius nationum reducatur." Etiam: Pierre Brunel, Italo Calvino et le livre des romans suspendus (2008), 239: "Il y a une vis initiatica comme il existe une vis comica."

Bibliographia recensere

  • Ripa Montesano, Domenico V.. 2009. Vademecum di Loggia. Romae: Edizione Gran Loggia Phoenix. I.SBN 978-88-905059-0-4.
  • Simoni, Enrico. Bibliografia della Massoneria in Italia. Foggia, Edizioni Bastogi, 1° volume 1992 (3471 schede), 2° volume 1993 (indici sistematici degli articoli delle Riviste massoniche del dopoguerra; 3762 schede), 1° volume di aggiornamento 1997 (schede da 3472 a 4584), 3° volume 2006 (indici sistematici degli articoli della "Rivista della Massoneria Italiana" e della "Rivista Massonica"; 1870-1926; 6478 schede), 2° volume di aggiornamento 2010 (schede da 4585 a 6648)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem Massonicum spectant.