Quinque ordines columnarum classici fuerunt antiquitate atque a Renascentia litterarum usque ad saeculum vicesimum ineuntem ratio ad aedificia dispertienda maximi momenti.

Capitella quinque ordinum saeculo duodevicesimo depicta.

Quomodo ordines columnarum profecti sint recensere

Architectura Graecorum (et postea Romanorum) quibusdam regulis obtemperavit, quae quidem numquam vim obstringentem habuerunt. Nomina ordinum a gentibus Graecorum regionibusque, in quibus habitaverunt, deducta sunt. Saeculis septimo sextoque a.C.n. ordo Doricus Ionicusque ortus est. Imprimis in continente et in Magna Graecia in usu erat, sed etiam alibi ut puta in Rhodo insula inventus est. Nomen Doricum a Doribus tractum est, quorum in regionibus – maxima ex parte in Peloponneso, in Rhodo insula, in Creta et in partibus Asiae minoris – hoc aedificandi genus profectum est. Contra ordo Ionicus praecipue in Ionia Asiae minoris, in insulis Aegaei maris a Ionibus inhabitatis et in Attica diffusus erat. Procedente tempore omnes ordines toto mundo Graeco in usu venerunt. Ordo Corinthius recentissimus est trium ordinum architecturae Graecae. Saeculo quinto exeunte capitellum Corinthium „inventum“ est. Canon formarum, quo ex genere columnarum genus aedificandi factum est, non ante primum saeculum a.C.n. obligatorium fuit.

Systema ordinum in libellis architectorum recensere

A Marco Vitruvio Pollione tres ordines principales et quidam iis adiuncti distincti sunt. Tempore Renascentiae et Neoclassicismi saeculi undevicesimi architectura ad hunc canonem antiquitatis redeundo renovata est. Systema ordinum columnarum aevo moderno libellis Vitruvium revocantibus diffusum est. Ipsum nomen „ordo columnarum“ ex verbo Italiano ordine assumptum est. Vitruvius plerumque vocibus „genus“[1] aut „proportiones“[2] utitur. Libelli maximi momenti aevo moderno de ordinibus classicis scripti a Leone Baptista Alberto, Sebastiano Serlio, Iacobo Barrozi di Vignola, Vincentio Scamozzi et Andrea Palladio compositi sunt.

Quinque ordines recensere

Notae recensere

  1. Vitruvius III,6,15
  2. Vitruvius IV,6,3

Nexus interni

Nexus externi recensere