Olaus Baro de (Theod. Olaf Baron von) Wrangel (natus Tallinnae in Estonia die 20 Iulii 1928, mortuus die 29 Septembris 2009) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CDU fuit.

Wikidata Olaus Baro de Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Olaus Baro de Wrangel: imago
Olaus Baro de Wrangel: imago
Nativitas: 20 Iulii 1928; Tallinna
Obitus: 29 Septembris 2009;
Patria: Germania

Familia

Genitores: Q124727916;
Familia: Wrangel family

Familia recensere

Olaus de Wrangel natus est in familia nobili, ad domum Tolsburg-Ellistfer familiae Wrangel (Wrangell) pertinenti.[1] Pater eius Vladimirus fundum possidebat et causidicus fuit. Agnatus eius Petrus Wrangel erat, dux militaris Russicus, qui tempore Belli Civilis Russici fuit unus participium et ducum exercituum "Alborum" atque contra copias bolsevicorum certavit.

Iuventus et munus recensere

Anno 1939 familia in regionem Vartae venit, cum Estonia ab Unione Sovietica occuparetur. Deinde Misdroy scholam perrexit. Annis 1944/1945 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit. Bello finito in Saxoniam Inferiorem venit et anno 1947 testimonium maturitatis adeptus est. Annis 1949 - 1954 Hamburgi historiae studebat atque diurnarius stationis radiophonicae operam dedit. Anno 1961 diurnarius primus sationis radiophonicae NDR factus est.

Cursus honorum recensere

Wrangel ab anno 1965 sodalis factionis CDU fuit et anno 1965 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Saepe reelectus die 3 Aprilis 1982 mandatum reliquit, ut iterum diurnarius in statione NDR director programmatum operam daret. Legatus ei Theodericus Austermann successit. Anno 1988 a munere se recessit et anno 2009 mortuus est[2].

Nexus externi recensere

Notae recensere