Obeliscus Constantii, saepe "Lateranensis" dictus, est monumentum Aegyptium e granito tempore regis Thutmosis III saeculo XV medio sculptum. Obeliscus per millennia fere duo ad Karnak stetit, unde Constantinus I princeps anno 337 eum ad novam urbem Constantinopolim destinatum removere statuit; Romam autem multo postea Constantino iam mortuo advectus est et anno 357 iussu imperatoris Constantii II in Circo Maximo erectus tempore quo Augustus velut triumphum quendam celebravit[1].

Obeliscus Constantii

De inscriptione dedicatoria recensere

In quattuor lateribus basis hos versus incidi fecit Constantius qui transvectionem obelisci narrantː

Patris opus munusqu[e suum] tibi, Roma, dicavit
Augustus [toto Constan]tius orbe recepto,
et quod nulla tulit tellus nec viderat aetas
condidit, ut claris exaequet dona triumfis.
Hoc decus ornatum genitor cognominis urbis
esse volens, caesa Thebis de rupe revellit.
Sed gravior divum tangebat cura vehendi,
quod nullo ingenio nisuque manuque moveri
Caucaseam molem discurrens fama monebat.
At dominus mundi Constantius, omnia fretus
cedere virtuti, terris incedere ːiussit :
haut partem exiguam montis pontoque tumenti
credidit, et placido [vexerunt aequora flu]ctu
litus ad Hesperium, [Tiberi] mirante, carinam.
Interea, Romam ta[etr]o vastante tyranno,
Augusti iacuit donum, studiumque locandi
non fastu spreti, sed quod non crederet ullus,
tantae molis opus superas consurgere in auras.
Nunc veluti rursus ruf[is] avulsa metallis
emicuit pulsatque polos. haec gloria dudum
auctori servata suo cu[m] caede tyranni
redditur, atque aditu Ro[mae vi]rtute reperto
victor ovans urbiq[ue locat sublim]e tropaeum,
principis et munus cond[ignis us]que[2] triumfis[3].

Notae recensere

  1. Ammianus Marcellinus XVI.10.17 et XVII.4.
  2. Aliter lacunam supplebat Buechelerː cond[it decorat]que. Textus incertus est.
  3. Dessau, ILS 736 = CIL 6, 1163

Plura legere si cupis recensere

 

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!