Nilus Sorensis[1] (Russice Нил Сорский), anno 1433 natus et die 7 Maii (Calendario Iuliano; 20 Maii Gregoriano) anno 1508 mortuus, sanctus Ecclesiae Orthodoxae Russicae est et scetarum[2] Russicarum novi ordinis conditor. Memoria eius die mortis colitur.

Wikidata Nilus Sorensis
Res apud Vicidata repertae:
Nilus Sorensis: imago
Nilus Sorensis: imago
Nativitas: 1433; Moscua
Obitus: 7 Maii 1508, 7 Aprilis 1508;

Familia

Familia: House of Maykov

Memoria

venerabilis (feriae die 7 Maii)

Genere nobili ut Nicolaus Maikov ortus, Monasterii Belozerensis alumnus fuit. Lustratis coenobiis et asceteriis, quae in Oriente et in Monte Atho prae caeteris celebrabantur, Nilus ad lacum Album redux in solitudinem secessit cellamque suam ad Soram fluvium fixit. Paulo post, ecclesiam Dei Genetricis cum monasterio Sorensi erexit. In quo non coenobitarum, sed ascetarum regulam, quod ei peculiare fuit, invexit. In testamento suo, adhuc exstanti, fuse explicuit et asceticae vitae restaurator saepe nominatur. Nec facile ad convivendum sibi admittebat candidatos, sed turba amota selectioribus contentus fuit. Quare universa, quam congregaverat Nilus, communitas quattuordecim tantum seniores numerabat. Humilitatis studiosissimus, fratres suos enixe rogavit, ut morituri corpus aut in campos escam feris proicerent, aut in fossam communem sine ullo honore demitterent. Paupertatem vel post mortem colere visus est; cum enim Ioannes Severus Sorense asceterium invisens lapideam ecclesiam loco ligneae construi iussisset, regis iussionem implere vetuisse traditur Nilus, monasterii hegumeno in somnis apparens. Ἡσυχίαν laudabat et hesychasmi Russici pater habetur.

Notae recensere

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 124. (Textus apud Google Books)
  2. I.e. σκήτη, скит.

Nexus externi recensere