Neutralitas (in rebus politicis) est ratio civilis, quae consilio, ut civitas inter nationes belligeras media[1] permaneat, regitur. Neutralitatis usus, qui in iure neutralitatis disputatur, quoad tempus sive civitatem mutabat. Ius neutralitatis distinguendum est a rei publicae disciplina neutralitatis exercendae (politica neutralitatis), qua duce civitas neutralitatem confitens libero arbitrio etiam in pace concordiae salutique nationum studet.

Historia notionis neutralitatis recensere

Neutralitatis cum sit recentioris usus verbum, res tamen antiquitatis est: Et in Bibliis et apud auctores antiquos sive medievales exempla neutralitatis repperiuntur.

Nomen neutralitatis ut terminus ad res politicas spectans apparet in concertationibus inter Papam Eugenium IV. et Concilium Basiliense, cum Principes Electores Imperii se neutrales declarabant inter Papatum conciliumque.[2]

Bello tricennali neutralitas identidem disputatur et declaratur[3], in actis Pacis Westphalicae[4] a magistratibus et incolis civitatis Tabernarum postulatur, ut neutralitatem accurate servent pateatque illac regio militi, quoties postulatum fuerit, tutus ac liber transitus.

Ex tunc libri sive tractatus de neutralitate multiplicantur atque notio neutralitatis vulgatur.

Civitates neutrales recensere

Confoederatio Helvetica recensere

Neutralitas recentior, quomodo creverit, optime Confoederatio Helvetica ostendit, cum diutissime omnium civitatum neutralitate uteretur. Neutralitas Helvetica est ultro decreta, perennis et armata.[5]

Post cladem apud Marinianum a Francisco I. rege Franciae die 13 Septembris/ 14 Septembris 1515 acceptam pagi Helvetiae militibus se rebus externis immiscere destiterunt, ne Confoederatio discordia frangeretur. Eam rationem civilem, quae primo necessitatibus internis debebatur, multi primum passum versus neutralitatem hodiernam interpretantur. Prope Marinianum in monumento pro militibus Helveticis defunctis ea opinio expressa est verbis Latinis, quae sunt: Ex clade salus[6].

Neutralitas Helvetica paulatim explicata est. Initio de neutralitate hodierna maxime differebat. Primum neutrali - secundum Grotium - transitus exercituum concedendus erat[7], deinde foedera ad defensionem patriae licitae putabantur, tertium Helvetia ultra milites pro stipendio locabat, quartum mercatura cum belligerantibus interdicta erat[8].

Bello tricennali furente anno 1647 Confoederatio Helvetica in vico nomine Wil foedus pepigit (Defensionale de Wil dictum), quo neutralitas armata constituta est. Libertas mercaturae denique saeculo duodevicesimo exeunte patrata est.

Turbationibus Napoleonicis praeteritis anno 1815 post Consilium Vindobonense neutralitas Helvetiae perennis agnita est[9].

In Conventionibus Hagensibus neutralitas anno 1907 formam hodiernam assecuta est, quae non solum statum medium inter nationes belligerantes, sed etiam civilem industriam circa pacem fovendam hominesque adiuvandos continet.

Saeculo vicesimo Helvetia res externas magno studio navabat, multifariam paci fovendae studebat, sedes Societatis Civitatum erat Genavae.

Secundo bello mundano Helvetia periculis circumventa, licet neutralitas sit saepius neglecta, multissimos homines adiuvit, quin etiam decena milia a morte servavit, inter quos multos Iudaeos.

Helvetia non est particeps Consociationis Nationum nec Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, sed pluribus institutis Consociationis Nationum hospitium praebet.

Quamqam his diebus collaboratio Helvetica cum Germania Nazistica acerbe percensetur atque simul momentum neutralitatis minui videtur, tamen annis 1993 ad 2008 79-93 % incolarum Helvetiae neutralitatem profitentur[10].

Aliae civitates neutrales (olim sive hodie) recensere

Notae recensere

  1. Hugo Grotius adhuc verbo medio utitut pro neutrali, cf.: De iure belli ac pacis (Parisiis 1625), liber 3, cap. 17, p. 711: De his qui in bello medii sunt
  2. cf. Nicolaus Cusanus: Quod recedere de neutralitate seu ultralitate sit necessarium (ca. 1442)
  3. e.g. in manuscripto, Leodici, ca. 1635: [1][nexus deficit] Sacra Regia Maiestas Sueciae, perspecto Ducis Bavariae, et Catholicae Ligae obtinendas Neutralitatis desiderio...... (etc.)
  4. cf. § 82 IPM
  5. selbstgewählt, dauernd und bewaffnet. (cf.: Eidgenössisches Departement für auswärtige Angelegenheiten EDA [2])
  6. Monumentum in Zivido situm cum titulo hic [3] videre potes
  7. De iure belli ac pacis (Parisiis 1625), liber 3, cap. 17, p. 714: eorum, qui a bello abstinent officium est … aequos se praebere utrisque in permittendo transitu
  8. ibidem
  9. Parisiis die 20 Novembris 1815: Acte portant reconnaissance et garantie de la neutralité perpétuelle de la Suisse et de l'inviolabilité de son territoire.
  10. cf. Aloisius Riklin: Commentatio Neutralitas in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice

Nexus externus recensere

Nexus interni

 

Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!