Structura synapsis typicae

Neurotransmissor (-oris, m.) sive neurotransmittens[1] est substantia biochemica endogena, quae signa ex neurono ad cellulam destinatam per synapsem transmittit.[2] Neurotransmissores in vesiculas synapticas colliguntur, quae sub lateris praesynaptici membrana synaptica congregatae sunt, et in fissuram synapticam extruduntur, ubi ad receptoria alligantur, quae in lateris postsynaptici membrana synaptica insunt.

Biosynthesis plerorumque neurotransmissorum ex aminoacidis fit.

Hodie plus quam ducenti neurotransmissores in natura esse putantur.

Synapsis chemica recensere

  Conferatur pagina principalis Synapsis chemica.

Synapses chemicae sunt illi loci, in quibus ex signis electricis signa chemica formantur; saepe in terminalibus neuroni locatae sunt. Quidque signum chemicum neurotransmissor de neurono signum mittens ex vesiculis synapticis, igitur praesynaptico[3] dicto, in fissuram synapticam liberatur ad neuron recipiens, postsynapticum. Illic nova signa electrica generantur.

Biosynthesis neurotransmissorum recensere

Multi neurotransmissorum (NT) moleculae parvae sunt, et non pauci eorum in organismo facile ex aminoacidis (AA) vel endogenis vel alimentariis fabricantur, per exemplum:

Neurotransmissores, qui sunt peptida, per transscriptionem translationemque, ut alia proteina, generantur.

Subclasses neurotransmissorum recensere

Neurotransmissores in tres subclasses dividi possunt: acidorum aminicorum, peptidorum, monoaminorum. Magni transmissores sunt:

Notae recensere

  1. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphiae/Baltimorae/Novi Eboraci/Londinii/Boni Aëris/Honcongi/Sidneii/Tokii: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  2. neurotransmitter, Dorland's Medical Dictionary for Health Consumers. 2007 
  3. Sensu stricto notio dubia, quare praesynapsice (ut postsynapsis) structuram separatam inter prae et post synapsem esse, moneret. De facto synapsis est anatomice pars praesynapsis. Tamen divisio ingeniosus videri potest, quia commutationes physiologicas signi electricum-chemicum-electricum describat.
  4. ex Graeco verbo ὀλίγος 'paucus'; anglice: trace amines
  5. anglice: Cocaine and amphetamine regulated transcript; Latine: cocaini amphetaminique gubernatum transcriptum

Nexus interni

 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!