Nervus

pagina discretiva Vicimediorum

Nervus multa significat. Quae polysemia bipertito distribui potest: una pars est, quae refert ad res, quibus ad intendendum vinciendumque utimur (ex quibus sunt chorda, lorum, nervus sagittarius, vinculum, et alia talia). Altera pars in metaphoricis consistit significationibus in his positis, quae firmitatem, robur, vigorem, vires significant.

Vir nervo sagittam aptans.

In medicina nervus ad textus nervosi structuram refertur.

Quod ad etymologiam adtinet, Gr. νεῦρον cognatum nervo esse videtur, cui igitur anterior forma *newros (unde per metathesin *nerwos[1]) ponendum est. Quibus porro Avest. snāvarə, Toch. B ṣñaura, Arm. neard adnecti decet.[2] Quibus omnibus radix Indoeuropaea *snew- posita est, unde etiam nendi verba (neo, νέω) originem trahere videntur.

Itaque nervus has habet significationes, dignae quae in Vicipaedia inter se discernantur:

Notae recensere

  1. Cf. parvus < *parwos < *pawros = Gr. παῦρος.
  2. GEW I 308.

Bibliographia recensere

  • GEW I = Frisk, Hjalmar (1960) Griechisches Etymologisches Wörterbuch, tomus I. Carl Winter Universitätsverlag.
 

Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.