Vide etiam paginam discretivam: Nepenthes (discretiva)

Nepenthes (n.)[1], linguis recentioribus saepe Nepenthe,[2] est pharmacum mythologicum vel ficticium quod dolorem removet oblivionemque affert. Nomen habet ex adiectivo Graeco νηπενθές (n.) 'indolorium, dolore carens' (m.f. νηπενθής).

Originem et nominis et ideae invenimus in libro IV Odysseae. Ibi Helena vino, quod Menelao et Telemacho bibendum datura est, immiscet pharmacum νηπενθές τ' ἄχολόν τε, κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, scilicet "dolorem removens, sine ira, memoriam omnium malorum auferens"; pharmaca enim potentissima ei dederat Polydamna regina Aegypti ubi permulta pharmaca et bona et mala producuntur.[3] Multi lectores hic videre voluerunt minime adiectivum nepenthes "indolorius", potius nomen proprium pharmaci Nepenthes.

E nomine sic evoluto veniunt appellationes et generis cuiusdam plantarum carnivorum Nepenthes, et insulae ficticiae "Nepenthe" quae Capreis repraesentat in mythistoria South Wind.

Notae recensere

  1. Plinius, Naturalis historia 21.159, 25.12; Miltonus, Comus 675-678; etc.
  2. Spenser, The Faerie Queene 4.3.42-43; Poe, The Raven; etc.
  3. Odyssea 4.219-232.