Navis piscatoria est navis quae ad piscandum navigat. Saepissime non ingentis est magnitudinis, et ornata latis retibus per quae pisces aut alia aquaria animalia reprehenduntur ac ab aqua extolluntur. Operam dant in navibus huius generis nautae et piscatores.

Navis piscatoria Civitatum Foederatarum

Sunt piscatoriarum navium genera diversa materie ac magnitudine, cum aliquae e parvulis scaphis ligneis remis permotis constent, aliae autem e maioribus ferreis navibus motoriis actis. Primae iuxta litora, alterae etiam longius decessae pisces, crustacea aut mollusca excipiunt, qui postea directe consumantur aut in mercatis vendantur.

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Navem piscatoriam spectant.