Mutezuma II sive Muteczuma sive Motezuma (Navatlace : Motēuczōma Xōcoyōtzin id est « qui ira imperium obtinet, iuvenis augustus », natus circa 1465, mortuus 30 Iulii 1520), rex Temistitlanae annis fere 1502-1520.

Rex Mutezuma II cometam observat (fortasse C/1506 O1). Codex Duran f. 182r (Bibliotheca Nationalis Hispanica)

Mutezuma II erat indolis scholastici potius quam militaris, sacerdos enim et praefectus Calmecac (scholae patricianae) erat. Traditur imperium accipere noluisse, et electus non nisi multis praeconibus petentibus inventus est, fana purgans.

Anno 1502, consolidato imperio, magistratus plerosque dismissit, disciplos suos in eorum loco creans. Ritus implicatos ne cum vulgo esse debeat effecit.

Locus ubi Cortesius et Mutezuma ad se invicem convenerunt.

Cortesio in urbem ingresso, Mutezuma ei plerumque oboediebat. Rebellante populo, rex ab hispanis captus est. Kalendis Iuliis 1520, conans ut tumultum molliret, in maeniano suo regio paruit. Vulgus autem, ad magnam iram obsequioso rege permotus eum lapidibus et iaculis petebat. Brevi post, Mutezuma de vita decessit.

Postea sucessit frater Quahutimocus, qui paulo post morbo peremptus est, dein adulescentulo Quatimoco. Anno insequente Imperium Aztecum omnino ceciderat.

Nexus interni

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores