Museum Vimariae Novae (Theodisce: Museum Neues Weimar; annis inter 1919 et 1946 Thüringisches Landesmuseum; annis inter 1999 et 2020 Neues Museum Weimar) artibus et rebus philotechnicis patet. Anno 1869 tamquam Museum Magni Ducatus erectum est: numeratur inter aedificia musealia Germaniae vetustissima. Situm est in Vimariae septentrione.

Museum Vimariae Novae
museum anno 1900 cum Puteo Vimariensi, qui dicitur

Historia recensere

Museum Magni Ducatus / Museum terrae Thuringiensis recensere

 
dies prima expositionis cuiusdam quam Unio Artificum Germanica anno 1906 habuit

Nomen primum Großherzogliches Museum fuit,[1] quod ex anno 1864 secundum ichnographias architecti Pragensis Iosephi Zítek aedificatum est. Quoniam de incepto publico agebatur dispositor summus fuit Carolus Henricus Ferdinandus Streichhan. Insuper progressum structorium observabat Carolus Martinus de Stegmann. Machiones et caementarii modos renascentie novae utebantur: omnia autem de loco musei definitivo seligendo et integratione vicorum propinquorum haud procul a statione ferriviaria sitorum Ernestus Henricus Kohl moderabatur.[2] Laudabatur puritas quoad genus construendi et pulchritudo aedificii multicolor.[3]

In initio collectiones ducales tantum sartae et tectae conservari dicebantur; postea advenerunt opera Scholae Artium Vimarianae. Robertus Härtel anno 1875 pro area ante aedes sita puteum magnum creavit cui nomen Vimaria-Brunnen.

Post abdicationem familiae ducalis Vimarianae anno 1919 facta est nominatio nova in Thüringisches Landesmuseum (sc. Museum Terrae Thuringiensis).[4] Annis 1920 hic neoterici se praesentare soliti sunt de quibus acriter in urbe et extra Vimariam disputatum est.

Forum Pagi et procellae pyrobolicae recensere

 
museum haud procul a Foro Pagi quod tempore nazistico erectum est

Museum inde ab anno 1937 complexui novo Fori Pagi Nazistici (vulgo Gauforum) additum est.[5] Tunc silanus quoque remotus est, qui sorte incerta evanuit. Mense Martio 1945 musei tegmentum in impetu aeriano pyrobolo parvo demolitum est.

Ruinosus status post annum 1945 recensere

Pro expositione 1. Thüringer Kunstausstellung, quae 1946 celebrata est, res momentarie sartae sunt; mox autem partes non paucae usitatione aliis in locis periclitabantur, ut puta calefactio musei in Theatrum Nationalem transportata est.[6] Revera ruina facta est et communistae barbari quidam aedificium displosione delendum esse censuerunt.[7]

Reparatio et usus hodiernus recensere

Vimariani fortes iam ante res novas anticommunisticas anni 1989 reparationem flagitaverant. Anno 1988 reliquiae deplorabiles firmatae sunt; anno 1998 omnia splendide renata sunt et anno 1999 inauguratio sollemnis contigit. Usque annum 2017 mos erat catastas expositionibus variis ad certum tempus solummodo praebere.

Expositio sempiterna recensere

Mense Aprili 2019 non solum ad tempus sed diutius expositio praetitulata Van de Velde, Nietzsche und die Moderne um 1900 portas patefecit. A cardine temporis personaeque Friderici Nietzsche momentum magnum modernismi prioris ad urbem Vimariam sublineetur et explicetur. Ibi artifices novi partes graviores agebant aera annorum inter Claudium Monet et Maximilianum Beckmann: homines tales e.g. Haraldus de Kessler iuvabat atque fovebat.

Una cum recentiore Museo Bauhaus ex anno 2019 etiam museum nostrum ad novum tribum musealem Quartier Weimarer Moderne pertinet.[8]

Interna recensere

 
Goethe und Psyche, statua quam fecit Carolus Steinhäuser anno 1851

Maximi momenti habentur imagines Friderici Preller de carminibus Homericis. Pictoris ipsius effigiem quoque in angulo quodam admiratus sis. Ad scalas ex anno 1865 statua Goethii cum Psycha invenitur: anno 1851 Carolus Steinhäuser artifex inspiratus est ideis Bettinae de Arnim. Res Romae confecta stabat ex anno 1853 Vimariae in Domo pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici propre viridarium Ilmense. Advectio artificii difficilis in allegorico cyclo in muris Domi Stegmann (Carl-August-Allee 9) in zophorus pulcherrime narratur. In introitu habemus statuam Großer Geist Nr. 4 quam Thomas Schütte artifex Dusseldorpio oriundus anno 2004 confecerat. Figura ista capite annutare videtur tam arti ipsi quam omnibus visitatoribus gratis.

Expositiones recensere

Sempiterna monstratio (ex anno 2019) recensere

  • Van de Velde, Nietzsche und die Moderne um 1900 (ex Aprili 2019)

Speciales monstrationes (usque 2017) recensere

  • „… zum Raum wird hier die Zeit“ – Günther Uecker, Bühnenskulpturen und optische Partituren (8.4.2001 – 8.7.2001)
  • Norbert Tadeusz, Italien sichten (17.5.2003 – 3.8.2003)
  • Kunst der Weimarer Republik – Meisterwerke der Nationalgalerie Berlin (22.8.2004 – 24.10.2004)
  • Der erste Blick, die Sammlung GAG (19.3.2006 – 16.7.2006)
  • Die Nacht und ihre Kinder (27.8.2006 – 15.11.2006)
  • Candida Höfer, Weimarer Räume (18.10.2007 – 17.2.2008)
  • Vom Labor zum Projekt – Ausstellung, Symposium Fakultät Gestaltung Bauhaus-Universität Weimar (16.10.2009 – 29.11.2009)
  • Franz Ehrlich – Ein Bauhäusler in Widerstand und Konzentrationslager (2.8.2009 – 11.10.2009)
  • Hinaus in die Natur! Barbizon, die Weimarer Malerschule und der Aufbruch zum Impressionismus (14.3.2010 – 30.5.2010)
  • Hans-Christian Schink – Fotografien 1980 bis 2010 (8.4.2011 – 13.6.2011)
  • Arte Povera – aus der Sammlung des Kunstmuseum Liechtenstein (18.8.2012 – 21.9.2012)
  • Abschied von Ikarus. Bildwelten in der DDR – neu gesehen (19.10.2012 – 3.2.2013)
  • Henry van de Velde – Leidenschaft, Funktion und Schönheit und sein Beitrag zur europäischen Moderne (24.3.2013 – 23.6.2014)
  • Walter Sachs – Rückblick auf Gegenwärtiges (28.2.2014 – 21.4.2014)
  • StipVisite – Thüringer Stipendiaten für Bildende Kunst 2013 (21.3.2014 – 11.5.2014)
  • Claus Bury, meine Sicht (11.5.2014 – 22.6.2014)
  • Krieg der Geister – Weimar als Symbolort deutscher Kultur vor und nach 1914 (1.9.2014 – 9.11.2014)
  • Was bleibt? – Ein Versuch zur Gegenwart (8.8.2014 – 3.11.2014)
  • Winckelmann – Moderne Antike (7.4.2017 – 2.7.2017)
  • Wege aus dem Bauhaus – Gerhard Marcks und sein Freundeskreis (17.8.2017 – 5.11.2017)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Vimariae Novae spectant.

Notae recensere

  1. nuntii in actis diurnis
  2. Alf Rößner: "Inszeniertes Ilmflorenz. Künstler und Bauten im Weimar Carl Alexanders." Apud: Weimar – Jena: Die große Stadt. 3/2 (2010) p. 117–136; cf. p. 120
  3. Als das Museum am 27. Juni 1869 feierlich eröffnet wurde, sparte die Presse wiederum nicht mit Lob: Entstanden sei ein prächtiger Bau von seltener Reinheit des Stils und Schönheit der Form. Zítek hatte ein in jeder Hinsicht überzeugendes Werk geschaffen, das sich in seiner Baugestalt, im Formenvokabular und in der Ausstattung am Stil der italienischen Hochrenaissance orientierte. Die Zeitgenossen hoben als besonderes bemerkenswert auch den ‚Materialbau‘ und die hier erzielte, erlesene Polychromie hervor. Mit dem Weimarer Museum, seinem Erstlingswerk, hatte Zítek nicht nur in der kleinen Residenzstadt neue Maßstäbe gesetzt (...), sondern sich einen Platz in der deutschen, ja internationalen Architekturszene erobert. - secundum Kerstin Vogel: Carl Heinrich Ferdinand Streichhan – Architekt und Oberbaudirektor im Großherzogtum Sachsen-Weimar-Eisenach 1848 bis 1884. Vimariae 2009, p. 146 (uni-weimar.de PDF).
  4. "Neues Museum Weimar – Geschichte"
  5. Ad Forum Pagi construendum multae aedificia incolis invitis demolita erant!
  6. Götz Eckardt (ed.): Schicksale deutscher Baudenkmale im zweiten Weltkrieg. Eine Dokumentation der Schäden und Totalverluste auf dem Gebiet der Deutschen Demokratischen Republik. Tomus 2. Henschelverlag Kunst und Gesellschaft, Berolini 1980, p. 501.
  7. Günter Wermusch: "Kriegsbeute aus der Goethe-Stadt. Auf der Suche nach den geraubten Kunstschätzen: Eine Aktion rund um die Welt." Apud: Die Zeit. 30.11.1990 (zeit.de).
  8. "Quartier Weimarer Moderne"
  Situs geographici et historici: Locus: 50°59′10″N 11°19′35″E