Mulhusia[1] vel Mulhusium Alsatiae[2]. (Francogallice Mulhouse, Alsatiane Mìlhüsa, Theodisce Mülhausen, a nomine Theodisco 'molinam' significante, tamquam "domus molaris") est urbs et commune Francicum 108 942 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris in Communitate Europaea Alsatiae in regione Magno Oriente, quae a die 1 Ianuarii 2016priores regiones Alsatiam Campaniam Arduennam et Lotharingiam colligit, prope fines Germaniae et Helvetiae. Quamquam numero incolarum et viribus oeconomicis in Rheno Superiore longe praestat, quia pars Franciae nondum erat tum cum praefecturae (départements) tempore Magnae Rei Novae creatae sunt, Mulhusia non praefecturae sedem habet, sed tantum subpraefecturae. Quocirca antiqua Colmaria primum locum retinuit.

Imagines variae Mulhusiae captae
Mulhusia: communis tabula

Geographia recensere

Mulhusia in Sundgovia septentrionali propter ultimos monticulos montis Iurae (Rebberg), iam tamen in planitie Alsatiae sita est. Aqua abundatː hodie duobus rivis adluitur, Hellelo et Doller qui intra fines urbis confluunt, et canale Rhodanum cum Rheno coniungente. Olim moenia urbis triplici fossa aquae plena circumdabantur et artifices rivis intra muros fluentibus ad varia opera utebantur. In primis vis aquae pistrinorum rotas circumagebat. Hodie aqua trans urbem canalizatur et canales saepe tecti sunt. Nam usque ad nonum decimum saeculum inundationes frequentes erant in loco antiquitus uliginoso. Caelum semicontinentale estː aestates calidae et apricae sunt, hiemes frigidae.

Altitudo inter 232 et 338m. Latitudo 47°45S.

Historica recensere

Inter annos 1347 et 1798, Mulhusia erat parva respublica plerumque cum pagis Helveticis consociata, quae inter 1523 et 1529 religionem reformatam sibi elegit. Die 15 Martii 1798 tandem Mulhusienses sese volentes Franciae dederunt[3], cuius finibus undique circumventi erant.

A saeculo octavo decimo atque maxime nono decimo fabricis textilibus atque chemicis, mox etiam mechanicis urbs innotuit. Telas xylinas variis coloribus pictas, quas indiennes ("Indica") tum vocabant, per totum orbem terrarum disseminabant, eo facilius quo earum fabricatio in Francia usque ad annum 1759 vetabatur[4]. Simul numerus incolarum uno saeculo duodecies multiplicatus est, operariis e circumiacentibus regionibus adfluentibus. Inter annos 1871 et 1918 una cum cetera Elisatia Mulhusia imperio Germanico inclusa est. Adeo a ceteris Franciae urbibus differebat ut "Mancunium Francogallicum" vulgo appellaretur.

Aevo medio recensere

  • Ineunte nono saeculo Mulhinuson vicus inter bona Monasterii Masonis memoratur. Ob paludem ille locus antiquius vix habitatus fuisse videtur. Aliquantulum enim abest castellum Romanum antiquum "Uruncis" in Itinerario Antonino memoratus, hodie Hilciacum.
 
Domus hospitalium Sancti Ioannis (saeculum XIII)
  • Anno 1003 imperator Germanicus Henricus II Mulhusiam ceteraque bona abbatiae Sancti Stephani episcopo Argentoratensi concedit.
  • Duodecimo saeculo imperator Fridericus I bis (1153 et 1186) Mulhusiae moratus est ut e colophone duorum actorum apparet.
  • 1223ː Episcopus Argentoratensis Bertholdus de Teck et rex Romanorum Henricus VII varia iura Mulhusiae inter se partiuntur.
  • 1246 Cum imperator Fridericus II excommunicatus esset episcopus Argentoratensis Mulhusia potitur et castellum ibi aedificat.
  • 1261ː Mulhusini societatem cum comite Rudolpho Habsburgo inierunt adversus dominum suum episcopum Argentoratensem cuius castellum combusserunt - e quo duae turres hodie exstant - et praefectum eius in carcerem coniecerunt.
  • Tertio decimo saeculo Franciscani et ordo Teutonicus et hospitales sancti Iohannis Mulhusiae domum habent. Eodem saeculo Mulhusia moenibus circumdata est et urbs appellari coepit.
  • 1265ː Episcopus Basiliensis Mulhusinos (qui spiritualiter ab illo administrabantur) excommunicavit. Nec magis obtemperavere Mulhusini.
  • 1268ː Ordo Eremitarum Sancti Augustini conventum Mulhusiae condit.
  • 1275ː Beneficio Rodolphi imperatoris Habsburgi Mulhusia urbs imperialis libera fit.
  • 1293ː Adolphus Nassovius statuta communalia Mulhusinis donat. Circa idem tempus artificum corpora quattuor et mox sex tribus creant, quibus magistri (Zunftmeister) praesunt.
  • Quarto decimo saeculo ineunte magistratus municipales ecclesiam Sancti Stephani ampliare decernunt. Illo tempore urbem administrant praefectus (imperatoris legatus), consilia iuniorum et seniorum, magistri tribuum seniores et iuniores.
  • 1308ːrex Romanorum Henricus VII episcopo Argentoratensi Molsheim et Mutzig dat in compensationem iurum quae Mulhusiae amiserat. Ita lis tandem composita est.
  • 1323ː primum foedus inter Basilienses et Mulhusinos.
  • 1326ː bellum inter municipium et nonnullas gentes nobiles ortum est. Dux Austriae Albertus II Mulhusiam expugnavit et diripiendam sociis tradidit. Mox tamen pax facta est.
  • 1354ː imperator Carolus IV Decapolim creat, decem civitates imperiales liberas Alsatiae confoederans. E quibus una erat Mulhusia. Eodem anno seditiones et rixae fuerunt inter nobiles et artifices ortae, ut tum paene quotannis solebat fieri. Etiam tum enim nobiles in civitate praepollebant.
  • 1407ː Burgenses Mulhusini praefecturam imperialem cum omnibus eius iuribus redemerunt, ita parvam rempublicam instituentes.
  • 1417ː Mulhusini ab rege Romanorum Sigismundo ius triplicis fossae circa moenia deducendae impetrant.
  • 1437ː vicos vicinos Hilciacum et Modenheim a dominis de Wurtemberga 3020 florinis emunt. Ita fines reipublicae Milhusinae prolatantur.
  • 1444/45 Exeunte bello centum annorum mercennarii milites Armaniaci vel Ecorcheurs dicti Alsatiam invadunt et Mulhusiam frustra oppugnant. Burgenses nobiles qui Armaniacis favebant ex urbe expulerunt, unde diuturna simultas orta est. Secundum chronicam Mulhusia tum 1500 incolas numerabat.

Temporibus modernis (1453-1789) recensere

 
Curia municipalis sedecimi saeculi.
 
Klappersteinː lapis quem homines maledici circa collum gerere per urbem debebant.
  • 1466ː bellum "sex denariorum"ː nobiles nuper expulsi urbi bellum inferunt et Hilciacum diripiunt. Quia Habsburgi illos nobiles adiuvabant decapolitani sociis auxilium ferre formidabant. Tum Mulhusini societatem cum pagis Helveticis Solutriensi et Basiliensi ineunt, qui praesidium mittunt.
  • 1468ː Mulhusini victi ab Austriacis obsidentur. Secundum pactum Basilienses et Solutrienses cum magno exercitu auxilio venerunt et obsidionem solverunt. Pax de "Waldshut".
  • 1469ː archidux Austriacus Sigismundus possessiones in Alsatia superiore duci Burgundiae Carolo Temerario pretio tradidit. Qui magnum baiulum in ea regione Petrum de Hagenbach designavit. Petrus de Hagenbach Mulhusinos frustra hortabatur ut nobilibus damna pensarent. Simul atrociter agebat in dominio suo.
  • 1476ː Petrus de Hagenbach Brisaci morte damnatus supplicio adficitur. Archidux Sigismundus possessiones in Alsatia a Burgundiis redimit.
  • 1506ː ab Austriacis et Maximiliano lacessita ut sese cum ceteris possessionibus Habsburgorum coniungeret; Mulhusia societatem confoederationis Helveticae iniit libertatis servandae causa.
  • 1512/1515ː Respublica Milhusina milites in Italiam mittit qui in exercitu Helvetico pluribus proeliis adversus Francogallos interfuerunt (e.g. 1513ː pugna apud Novariam, 1515ː pugna Marignana), opem papae Iulio II ferentes.
  • 1516ː pax perpetua inter Helvetios Mulhusinosque ex una parte et Franciam ex altera.
  • 1521 7 Iuliiː confoederati Helvetici Mulhusiae conventum habent ubi societatem mutuam renovant.
  • 1522ː Mulhusini cum ceteris Helvetis regem Francorum Franciscum I in ducatum Mediolanensem sequuntur. Pugna apud Novaram. Victi sunt, Francia Mediolanensem ducatum amisit.
  • 1523ː cultus reformatus. Evangelium sermone Germanico in urbe praedicare per edictum magistrorum licet.
  • 1526, 30 Iuliiː fidem dant et accipiunt a pagis reformatis, Basilea, Berna, Ticino. Eodem anno Wolfgangus Capito et Iohannes Oecolampadius pastores reipublicae Milhusinae praestant.
  • 1528ː ecclesia Sancti Stephani omnibus imaginibus sacris spoliatur.
  • 1535ː bellum inter pagos reformatos et pagos catholicos. Pax iurata omnibus pagis ius religionis suae custodiendae concedit.
  • 1547ː imperator Carolus Quintus Mulhusiam non iam imperialem urbem esse fatetur.
  • 1551ː Curia municipalis incendio deletur. Statim nova curia ibidem aedificata est quae hodieque exstat.
  • 1576ː prima mentio in actis poenae Klapperstein (hoc est "garrulorum lapis") dictae et in vetere iure Mulhusino notabilisː hunc lapidem XXV librarum e collo feminarum maledicarum appendebant atque eas ita per urbem in tergo asini sedentes nundinarum die circumagebant[5]. Hic lapis hodie muro curiae municipalis cum titulo explanatorio affixus est. Etenim octavo decimo saeculo exeunte obsolevit hoc supplicium.
  • 1580ː Michael Montanus urbem visit et in diario peregrinationis curiae municipalis picturas laudat[6].
  • 1586ː pagi catholici legatos Mulhusinos in diaeta confoedrationis sedere vetant.
  • 1587ː dissensiones civiles iamdiu Mulhusiae saeviunt. Burgenses tum consilium evertunt et novum consilium eligunt. Quinque pagi reformati exercitum mittunt et die 15 iunii urbem expugnant. Victores consiliarios priores restituunt.
  • 1590ː coniuratio Matthiae Finingeri exsulibus Mulhusinis et pagis catholicis fretiː primo victores coniurati deinde ex urbe expulsi sunt. 13 burgenses morte damnati sunt.
  • 1594ː pestilentiae cuiusdam 600 victimae recensentur.
  • 1602ː legati Mulhusini societatem cum Francia renovant.
  • 1618ː incipit bellum triginta annorum. Mulhusini qui exercitum imperialem timent praesidium a pagis Helveticis reformatis flagitant.
  • 1623ː Mulhusia primam monetam propriam (Thaler) cudit cum inscriptione MONETA NOVA MILHUSINA ex una parte et EX VNO OMNIS NOSTRA SAL(vs) ex altera[7]
  • 1632-1634ː Suecii regionem vastant. Multi in urbem confugiunt ubi pestis saevit.
  • 1635ː Mulhusini ducem de Rohan et Francogallorum praesidium accipiunt.
  • 1640ː Iacobus Henricus Petri, urbis scriba et mox burgmeister ("burgi magister"), chronicam Mulhusinam[8], multorum annorum opus, perfecit et pocillo aureo a Magno Consilio urbis donatus est. E qua chronica historici posteriores ut ab uberiore fonte hauserunt.
  • 1642ː scalptor Matthias Merian qui Topographiae Helvetiae operam dabat formam urbis publicavit[9].
  • 1648 24 Octobris - Pax Westphalica Monasterii Osnabrugaeque facta bello triginta annorum finem imposuit. Austrorum possessiones in Alsatia ad regem Francorum transeunt. Mulhusini qui socii Francorum in bello fuerant libertatem et foedus cum pagis Helveticis servant.
  • 1674 mense decembriː Henricus de Turenne, Marescalcus Franciae in Alsatiam irrumpit et exercitum Sacri Imperii apud Mulhusiam in loco Galgenberg appellato vincit[10].
  • 1692ː pugna ad Steenkerque commissa auxilia a Mulhusinis Francogallis missa magna damna acceperuntː omnes centuriones occisi sunt.
  • 1701ː calendarium Gregorianum Mulhusiae ut in ceteris pagis reformatis tum demum institutum est. Primus anni dies fuit 12 Ianuarii.
  • 1734ː Francogalli cohortes custodum Helvetorum ad regem tuendum creaverunt. Mulhusini suam cohortem praestiterunt a Christiano Friderico Waldner von Freundstein ductam[11].
  • 1734ː lis cum ceteris pagis Helveticis oritur utrum burgensibus Mulhusinis ad curias aliorum pagorum in causis civilibus provocare liceat an iudicia curiae Mulhusinae sine provocatione sint.
  • 1740ː Magnum Consilium reformaturː 18 triumviris (Germanice Dreier) additis nunc 78 consiliarios numerat. De omnibus provocationibus cognoscit et omnium officiorum publicorum candidatos designat. Omnes locationes operum publicorum in futurum per licitationem fieri iubentur. Austriacus exercitus Alsatiam invaditː multi incolae vicini Mulhusiam confugiunt et pagi Bernensis et Turicensis praesidia sociis mittunt. Mulhusini duas novas cohortes custodum Helveticorum Francogallis praebent.
  • 1746ː Medicus Petrus Risler primus biliothecarius urbis creatur. Eodem anno Samuel Koechlin, Ioannes Iacobus Schmalzer, Ioannes Henricus Dollfus primam telarum pictarum officinam Mulhusiae creant[12]. Mox secunda (1752), tertia (1754); quarta (1756), quinta (1758), sexta (1762) sequuntur.
  • 1764ː eo anno quattuor novae telarum pictarum officinae creatae sunt, sequenti anno duaeː ita tum duodecim efficiebant[13].
  • 1788 22 Maiiː quaestio abolita est.

Temporibus recentioribus (post 1789) recensere

 
Insigne urbis Mulhusiae molendini rotam praebens.
  • 1791ː Praefectura Rheni Superioris in vicis reipublicae Mulhusinae finitimis, quia non Francogallici sed extranei iuris urbs erat, portoria instituit et transeuntes merces vectigalibus onerat.
  • 1792 20 Augustiː cohortes Helveticae decreto Conventus Legislativi dimittuntur. Annona difficilior fit.
  • 1794 Consilium salutis publicae Mulhusinorum angustias mitigat. Frumentum in Helvetia et Germania emere eis licet. Per omnes illos annos Mulhusia legatos Lutetiam mittit, foedus de commercio icturos fustra sperantes.
  • 1796ː ob difficultates cum Francia Hilciacenses secessionem faciunt.
  • 1798ː 3 ianuarii Consilium Magnum deditionem ad Franciam probat (97 suffragiis versus 5). Diebus sequentibus omnia bona communia veneunt et pretium eorum inter incolas, qui tum 6018 erant, dividitur.
    • 29 Ianuariiː foedus unionis cum Francia Mulhusiae signatus burgensibus recitatur et probatur.
    • 11 Februarii = XXII Pluviosi anni VIː Directorium Francicum foedus unionis ratum facit. Quod idem facit Consilium Seniorum die 1 Martii (VI Ventosi).
    • 15 Martiiː feriae unionis eventum celebrant.

Mulhusia Francogallicaː Directorium et Primum Imperium recensere

  • 1799ː theatrum a comoedis quibusdam Francogallis creatur (antea nefas erat fabulas scaenicas in urbem inducere).
  • 1800ː Iohannes Michel Hofer primus magistratus municipalis (Francogallice Maire) creatus est. Iam tum enim Mulhusia commune vel municipium fuit.
  • 1803ː cultum catholicum in vetere ecclesia Franciscanorum celebrare licet.
  • 1805ː notarii lingua Francica uti iubentur.
  • 1807ː Antonius Spoerlin secundus demarchus designatur.
  • 1809-1810ː Prima machina vaporaria in officina Dornacensi[14] textilium fabricatorum Dollfus & Mieg. Turres moenium demoliuntur.
  • 1811ː Iosue Koechlin tertius urbis demarchus creatur in Antonii Spoerlin locum. Captivi Hispanici canalem inter Rhodanum et Rhenum effodiuntː pars Mulhusiensis iam anno 1812 peragitur.
  • 1813 mense decembri victo Napoleone urbs ab Austriacis occupatur.
  • 1814ː Valetudinaria Russica et Austriaca in urbe instituuntur. Pestilentia typhi incolas opprimit qui pecuniam et victum victoribus insuper praestare coguntur.
  • 1815ː post proelium Waterloense Mulhusinos oportuit inter iunium et novembrem mensem hostes denuo hospitare. Eodem anno Godefroy Engelmann officinam lithographicam creavit ubi primus anno 1837 imagines lithographicas et coloratas edidit (chromolithographia). [15]. Item prima fabrica Mulhusina chemicorum aperta est.

Regna Ludovici XVIII et Caroli X recensere

 
Prima statio ferriviaria (1839).
 
Statio ferriviaria circa 1842.
  • 1815 14 Septembrisː Ludovicus XVIII Iohannem Henricum Dollfus demarchum (maire) designat in locum Iosue Koechlin.
  • 1816ː duo milia Austriacorum Mulhusiae castra ponunt. Novus demarchus designaturː Alexander Petrus Moll.
  • 1818 17 octobrisː Austriaci Mulhusia abeunt.
  • 1826 "Societas industriae" (Société industrielle)[16] instituitur quae innovationem in oeconomia et technica et commercio promoveat. Prosperitati Mulhusinae nono decimo saeculo multum contulit.
    • Nova pars urbi additur e formosis domibus cum arcuationibus consistens (Nouveau Quartier), patronis industriae et ditioribus destinata[17].
    • Societas Koechlin & Co. officinam fundendis metallis (fonderie, Germanice Giesserei) creat, quae postea SACM (Société Alsacienne de constructions mécaniques) appellata est et usque ad finem vicesimi saeculi floruit[18].
  • 1828ː Rex Carolus X Mulhusiam visitans urbem "industriae Francogallicae caput" esse proclamavit[19]. Eodem anno Curia commercii (Chambre de commerce) instituitur quae sequentibus annis multas scholas creabit in quibus chemia, delineatio industrialis, commercium doceantur necnon Museum historiae naturalis.
  • 1829ː canalis navigabilis Mulhusiam cum Rheno coniungit. Ita carbo invehi potest.
  • 1830ː bibliotheca municipalis creata
  • 1831ː inundatio maxima[20].
  • 1832ː pestis cholerae saevit. Argentaria municipalis "parsimoniae" (Caisse d'Epargne) creata.
  • 1834ː Canalis Rhodanum cum Rheno coniungens inauguraturː portus Mulhusinus iam ab anno 1829 officinis textilibus ceterisque industrialibus inceptis materiam necessariam praebere potuit[21].
  • 1835ː ultima moenia demoliuntur (maxima pars iam inter 1804 et 1809 diruta erat). Diarium L'Industriel Alsacien imprimi coepit.
  • 1839ː Prima linea ferriviaria Alsatica inter Mulhusiam et Thann peragitur. Tribus annis a patrono industriae Mulhusinae Nicolao Koechlin strata erat. Societas Koechlin & co machinas tractorias producit.
  • 1841ː Linea ferriviaria inter Basileam et Argentoratum perficitur[22] et festive inauguratur.
  • 1846ː inundationes ut prohiberet demarchus Aemilius Dollfus canalem effodi iussit quo nimietas aquae in flumine Helello ad rivum Doller transferretur.
  • 1847ː ob annonae caritatem seditiones ortae sunt quas milites auxilio accersiti sanguine effuso represserunt. Mortui sunt nonnulli. Haec eventa Bäckefest a Mulhusinis appellantur[23].

Secunda Respublica et Secundum Imperium recensere

 
Statua "Schweissdissi" dicta ad laborem operariorum alludit.
  • 1848ː ob angustias oeconomicas auxilia extraordinaria paupertatis leniendae causa decernuntur. Magna pecuniae summa subscriptione contribuitur. Nova synagoga aedificari coepit.
  • 1851ː consilum communale veterem ecclesiam (cultui reformato destinatam) Sancti Stephani diruendam et novam stylo neogothico eodem loco aedificandam esse iussit.
    • 21 Decembrisː plebiscito de imperio Napoleonico restituendo Mulhusini mutationem non probaverunt (1800 suffragia adversa versus 1683 adnuentia).
  • 1852ː mole rupta inundatio mediam urbem submersit.
  • 1854ː magnum suburbium operariis destinatum (Cité ouvrière) aedificatur[24]. Cholera multos homines necat.
  • 1855ː catholici novam ecclesiam neogothicam aedificare incipiunt sancto Stephano dedicatam (ut ecclesia historica et reformata).
  • 1857ː subpraefectura ex Altkirch Mulhusiam transfertur.
  • 1858ː tramen primum Lutetia Mulhusiam venit[25].
  • 1868ː hortus zoologicus creatus[26]
  • 1870ː mense Iulio operarii secessionem faciunt et operam intermittunt. Rumor belli post dies decem seditioni finem imponit. Nam die 19 Iulii Francia Borussiae bellum indicit.

Mulhusia Theodesca recensere

 
Nomina viarum et Francogallice et Alsatice indicata.
  • 1870 3 octobrisː Borussiaci Mulhusiam intrant. A die 21 Novembris dilectus virorum 20 usque ad 40 annos natorum habent. Tum multi incolae per Helvetiam fugiunt[27].
  • 1871 10 Maiiː Pace Francofurti Mulhusia ceteraque Alsatia Germaniae ceditur. Cum eis nationalitatem eligere liceret, nonnulli Mulhusini qui Theodesci fieri recusabant in Franciam metropolitanam - ut Alfredi Dreyfus familia - aut in Algeriam coloniam emigrarunt. Nonnulli tum frustra suadebant ut pagus Mulhusinus e cetera Alsatia exceptus confoederationi Helveticae adiungeretur.
    • 7 Februariiː Neue Mülhauser Zeitung creatum, diarium Germanicum.
  • 1871-1914, aetas Theodisca dictaː Mulhusia in Terra imperiali Alsatia-Lotharingia (Reichsland Elsass-Lothringen) sita est cui ab anno 1879 Statthalter ("legatus") praeficitur. Mulhusiae sedet propraefectus (Kreisdirektor) Berolini designatus. Demarchus municipalis primum simili modo designabatur, ab anno vero 1896 a consiliariis municipalibus eligebatur. Alsatici legatos ad Diaetam Imperii Germanici (Reichstag) mittebantː Mulhusiae factio SPD Elsass-Lothringen maxime pollebat. Multa aedificia publica quorum pleraque adhuc exstant tum sive erecta sive inaugurata sunt ut valetudinarium Hasenrain[28], cursus publici curia[29], viridaria publica Salvator[30] et Steinbach[31], castra militum[32], Novus lacus navalis (Nouveau Bassin) qui portus Milhusinus usque ad annum 1962 fuit[33], scholae plures inprimis ad puellas[34], ecclesiae plures, mercatus tectus (1908)[35], balinea "Romana" anno 1912 coepta[36], carcer ampliatus qui usque ad mensem Novembrem anni 2021 in usu fuit.[37], iudicia (Landgericht[38] et Amtsgericht[39]), tramway vaporarius (1882) et mox electricus (1894)[40]... Simul novae fabricae industriales ad electricitatem aut ad aeroplanorum constructionem (Aviatik Automobil und Flugapparatefabrik[41]) aut photographiam[42] spectantes creantur. Metalla potassi non longe a Mulhusia ad septentrionem anno 1906 inveniuntur et statim exercentur (Gewerkschaft Amélie). Argentaria validissima Industriam fovent[43].

Eodem tempore Francogalli Alfredi Dreyfus iudicio in duas partes velut discissi sunt qui miles Francogallicus Mulhusiae natus et iudaeus falso -ut mox liquit- accusatus et damnatus esset quod secreta militaria Germanis vendidisset. Erant qui innocentem damnatum pati nullo modo possent, cum alii nihil ita vitandum esse arbitrarentur ut rescisso iudicio militarium institutorum dignitatem polluere.

  • 1877ː L'express Journal de Mulhouse, novum diarium Francogallice et Theodisce impressum. L' Industriel Alsacien non iam editur.
  • 1914, 1 Iuniiː vicus finitimus Dornacum (circiter 11 000 inc.) in Mulhusiense commune incorporatur.
    • mense Augustoː bello indicto Francogallicus exercitus Elisatiam quam celerrime recuperare cupiens bis Mulhusiam intrat[44], bis sese recipere cogitur. Nec per quattuor annos pugnae umquam longe ab urbe aberunt quoniam Francogallici Thann et Dannemarie occupabant. Itaque pars incolarum et machinae industriae in Germaniam translatae sunt.
  • 1918, 17 novembrisː die septimo post armistitium demum exercitus generalis Hirschauer Mulhusiam intravit quae Francogallica urbs fuit usque ad annum 1940. Sovieti qui iam ut in cetera Germania Mulhusiae instituebantur tum dissoluti.

Post 1918 recensere

 
Vicus "des coteaux".
  • 1919-1939ː tempus inter duo bella Mulhusinis difficile fuit quia oeconomia recessit. Novi vici ad iustos penates incolarum multitudini adsignandos aedificati sunt, ut "Civitas Drouot".
  • 1932, 29 decembrisː statio ferrviaria hodierna inauguratur.
  • 1940ː post cladem a Francogallis acceptam Alsatia Germaniae statim adnexa et cum pago Badensi coaluit in Reichsgau Oberrhein vel Baden-Elsass.
  • 1944ː 11 et 25 Maii necnon 3 et 11 Augusti impetus aerarii multa damna circa stationes ferriviarias praebuerunt et circiter .50 himines interfecerunt.
    • 24 novembris Mulhusia liberata est. Anno 1944 multa damna ex aeriis impetibus acceperat. In suburbio septentrionali Germani restiterunt usque ad mensem Februarium anni 1945.
  • 1946, 8 Maiiː aeroportus internationalis Basilea/Mulhusia prope Saint-Louis inauguratur[45].
  • 1947ː vicus Bourtzwiller in commume Mulhusinum incorporatur.
  • 1956-1981ː Aemilius Muller[46], socialistarum factionis, fuit demarchus. Societatem electoralem cum aliis factionibus UNR et MRP fecerat. Tum novi vici ad habitationem renovandam aedificati sunt, ut vicus des Coteaux inter 1961 et 1976 aedificatus, qui novem milia incolarum hodie numerat.
  • 1962ː societas Francica autocinetorum Peugeot in communi Sausheim fabricam aperuit quae hodieque maxima in conurbio Mulhusino manet et plurimos operarios adhibet.
  • 1973ː Turris Europae inaugurata, architecto Francisco Spoerry[47]. In summa turri, tricesimo primo tabulato, popina sellariola et versatilis quae circuitum una hora peragebat et in omnes regiones conspectum insuperabilem hospitibus praebebat aptata erat[48]. Ita Milhusini post multa saecula cenationem rotundam aureae domus Neronianae imitabantur. Quae turris velut emblema urbis hodiernae et eius Europaeae vocationis facta est.
  • 1975ː Universitas Alsatiae Superioris[49] (UHA, Université de Haute Alsace) creata
  • 1986ː Societas industriae mechanicae SACM cessat[50]. Illis annis omnes fabricae textilium cessant et multi victum amittunt. Mulhusiae quoque campus secundarius tertiario campo via cedere coeperat.
  • 2007ː pars universitatis (iura, scientiae societatis) in vetere officina fundendorum metallorum (Fonderie) ad hoc ipsum renovata collocata est[51].
  • 2009ː Diuturnas post difficultates[52] DMC (Dollfus Mieg et compagnie) anno 1746 creata foro cessit. Bona societatis per sequestres iudicio designatos venumdantur.
  • 2011ː tramen celerrimum (TGVː train à grande vitesse) Mulhusiam cum Lutetia et Lugduno coniungit.
  • 2020ː a mense Februario usque ad mensem Aprilem pestilentia e COVID19 nata ex coetu Evangelico Mulhusiae maxime saeviit atque inde in ceteram Franciam disseminata est[53]. Militare valetudinarium portatile Mulhusiae erectum est[54] et multi aegri homines in vicinas civitates (Germaniam, Helvetiam...) curandi gratia transportati suntː adeo epidemiae valetudinarium locale impar fuitǃ

Fasti demarchorum a bello 1870/1 recensere

Quae visenda sint recensere

De museis recensere

 
Bugatti 1924 (Museum Autocinetorum).

Anno 2008 Mulhusia Ville d'art et d'histoire (urbs artium et historiae[55]) publice appellata est quia patrimonium municipio magnae curae erat. Simul domus patrimonii[56] (Maison du patrimoine) creata est quae expositiones ad urbanam historiam pertinentes proponit. Multa musea Mulhusiae inveneris quae ad historiam technicarum plerumque spectant, ut aequum erat in urbe fabricarum industria nota.

  • Museum Autocinetorum (Cité de l'automobile) e collectione privata fratrum Schlumpf natum et in fabrica quondam textili collocatum circa 450 autocineta exponit[57] ab anno 1878 inter quae 120 Bugatti recensentur (nam fabrica autocinetorum Bugatti apud Molsheim in Elisatia olim fuit).
  • Museum Nationale Ferriviae (Cité du train), maximum in Europa ferriviae deditum museum[58]. Iam anno 1969 decretum, anno 1976 in locum hodiernum transfertur.
  • Electropolis[59]ː Museum electricitatis et energiae. Ibi inter alias ingentes aut ingeniosas machinas rotorem ex ergasterio atomico Fessenheim videris.
  • Museum Vestium impressarum (Musée de l'impression sur étoffes), nono decimo saeculo creatum memoriam fabricarum textilium retinet quae iam octavo decimo saeculo Mulhusiensibus prosperitatem et famam parabant. Colores et ornamenta per praela quaedam telis imprimebantur[60].
  • Museum Chartarum pictarum (Musée du papier peint)ː non Mulhusiae sed in vico Rixheim ad Mulhusiam positum est ubi octavo decimo saeculo fabricator Mulhusiensis telarum pictarum filio suo officinam chartarum pictarum condidit, fabricam Zuber[61]. Non tantum chartas ex illa officina sed pulcherrima exemplaria ex omni Francia exponunt.
  • Museum Historicum in antiquo palatio urbano collocatum ubi pactum unionis subscriptum est.

Horto zoologico[62] quoque municipium gloriatur decimo nono saeculo iam condito qui hodie speciebus extinctione minatis praecipuam operam dat et varias collaborationes ad eas tuendas iniit[63].

De monumentis recensere

Haec aedificia catalogo Monumentorum Historicorum Franciae inscripta sunt[64]ː turris Diaboli[65], vestigia moenium (Bollwerk), ecclesia mediaevalis et templum Sancti Stephani[66], capella Sancti Iohannis[67], curia "Catenarum"[68], curia "Lotharingiae"[69], curia municipalis[70], domus Mieg[71], balinea municipalia[72], iudicia aetate Theodesca aedificata[73], synagoga[74], ecclesia catholica Sancti Stephani[75], statua Schweissdissi (1905)[76], aedificium anulare (1955)[77] aliaeque veteres domus privatae.

Ars viaria (Street art) recensere

 
Ars viariaː falsae fenestrae et scalae portatiles in muro caeco pictae. Paene verae videntur.

Ut in Helvetia Mulhusiae in caecis muris picturas varias inveneris. Iam sexto decimo saeculo muri curiae municipalis picti erant et octavo decimo saeculo exeunte Matthaeus Mieg "le Chroniqueur" dictus, pictor optimus, frontem domus suae picturis oculos fallentibus ornavit (maison Mieg). Non tantum manentes picturae sunt sed in nonnullis muris unoquoque mense artifices nova opera creant atque vulgo admiranda praebent[78].

Demographia recensere

 
Numerus incolarum ab anno 1700 crescens.

Recensio incolarum his duobus proximis saeculis fuit haecː

Nono decimo saeculo ob industrializationem numerus incolarum quattuordecies multiplicatus est[79]. Minuitur tempore bellorum (1866–1871 et 1910-1921[80] 1936–1946) sed etiam ob angustias oeconomicas (1846–1851, 1866–1871 et inter 1931 et 1936 necnon 1975–1990). Vicesimo primo saeculo numerus stabilis manet quia res oeconomica non iam crescit et multi in circumiacentibus communibus domos singulas habitare malunt. Incrementum inter 1910 et 2021 vicena per centena non superat. Maximus fuit numerus tempore petrolei pretium exardescens (1973) antecedente.

Maxime cosmopolitanam esse gloriatur urbs Mulhusia quae 136 nationalitates diversas[81] in territorio suo recensuit. Olim extranei e Polonia et Italia plerumque veniebant, nunc plurimi sunt qui ex Turcia et Algeria veniunt[82].

Clari cives recensere

Nati recensere

Educati recensere

Notae recensere

  1. Hofmann J. Lexicon universale
  2. Mulhusium Alsatiae anno 1642 et apud Graesse, Orbis Latinus . Dict. Hofman, infima pagina sub lemmate Helellus.
  3. Ernest Meininger, Le traité de réunion de Mulhouse à la France, 1910
  4. Museum vestium impressarum
  5. Augustus Stoeber, Notice historique sur le Klapperstein ou la pierre des mauvaises langues, suivie de quelques mots sur le supplice de la lapidation par Auguste Stoeber... Avec 1 pl. représentant le Klapperstein de Mulhouse, Colmariae, 1856. Ludovicus Schwartz, "Quelques recherches sur le 'Klapperstein' de Mulhouse", Bulletin du Musée historique, 1913ː 137-156. Jean Gessler, "Le port des pierres de justice", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1942ː 113-139
  6. Journal du voyage de Michel de Montaigne en Italie, par la Suisse et l'Allemagne en 1580 et 1581 apud Gallica
  7. Apud cgb.fr.
  8. Jakob-Heinrich Petri, Der Stadt Mülhausen Geschichten : im Anfang des 17. Jahrhundert geschrieben; mit einem Plan der Stadt, wie sie im Jahr 1642 war, Mulhouse, Baret, 1838.
  9. Mulhusium Alsatiae anno 1642.
  10. CRDP Argentoratense, L’Alsace, province-frontière : les campagnes de Turenne ...
  11. Expositio in Museo historico habitaː Les Waldner de Freundstein
  12. Histoire de DMC. "Deux siècles et demi d'histoire et plus de trente ans de descente aux enfers", Le Figaro, 30 Aprilis 2008.
  13. Isabelle Bernier (2008).
  14. Dornacum hodie pars Mulhusiae (ab anno 1914) est, tum vero vicus suburbanus.
  15. Rapport sur la lithographie introduite en France par G. Engelmann de Mulhausen, Haut-Rhin. Adressé a la Société d'encouragement de Paris par l'auteur, membre de la Société le 20 octobre 1815.Biographia G. Engelmann apud Scholam Chartarum . Mulhusia anno 1842 a Godefrido Engelmann et eius filio chromolithographice depicta.
  16. Les fondateurs ("conditores") de la SIM. Situs officialis
  17. BNPA André Studer
  18. Nicolaus Stoskopf, André Koechlin & Cie, SACM, Wärtsilä, histoire de la Fonderie (D’Giesserei) à Mulhouse (1826-2007), 2010.
  19. Marie-Claire Vitoux, "Une entrée royale au XIXe siècle : Charles X à Mulhouse en 1828", Histoire, économie & société, 1998ː 287-298
  20. CRESAT, Mulhouse (Haut-Rhin, France) face au risque majeur : Approche systémique et interdisciplinaire de la protection contre les inondations, 2010
  21. Uhry (Alfred), Le Port de Mulhouse, 1932 Recensio critica
  22. Invitatio ad inaugurationem
  23. M. -.M. Kahan-Rabecq, "La crise des subsistances dans le Haut-Rhin à la veille de la Révolution de 1848 et la "Fête des Boulangers" à Mulhouse, 26 juin 1847", Revue d'Histoire du XIXe siècle, 1937ː 9-54
  24. Bnpa, Andreas StuderLa cité ouvrière de Mulhouse, un petit village dans la ville. Aspectus operariorum "civitatis" nono decimo saeculo.
  25. Historia lineae ferriviariae
  26. Horti zoologici historia.
  27. Ernest Meininger, Mulhouse pendant la guerre de 1870-71. Notes prises au jour le jour par ***, Mulhusiae, 1895.
  28. Hasenrain anno 1898 inauguratum, DNA 14 Octobris 2007 Situs interretialis hodiernus
  29. Raymond Oberlé, Histoire de la poste à Mulhouse, Alsatia, 1974.
  30. Descriptio in municipali situ
  31. Ibidem
  32. "900 habitants dans les anciennes casernes de Mulhouse" Citiya
  33. Visit Alsace
  34. Eric Ettwiller, "L’essor de l’enseignement secondaire des filles en Alsace (1871-1918)", Revue d'Alsace, 2012(38)ː 191-223. Puellarum scholae superiores in Alsatia 1900-17. Schola superior catholica.
  35. JDS 18 Octobris 2008
  36. Base Mérimée
  37. L'Alsace 10 Novembris 2021
  38. Vetus photographia
  39. Photographiae in situ La Fonderie.
  40. Milhusinae vecturae historia.
  41. Bello orto fabrica in Germaniam translata est [1]
  42. Braun et compagnie Dornaci BNF data
  43. Nicolas Stoskopf, Une réussite méconnue: le Comptoir d'escompte de Mulhouse ..., 2018.
  44. Introitus photographice immortalitati traditus.
  45. L'Alsaceː Diaporama
  46. Dictionnaire biographique Le Maitron.
  47. "Le quartier et la tour de l’Europe à Mulhouse (1959-2015). Perspectives européennes d’un patrimoine transfrontalier", In Situ Patrimoines, 2019(38)
  48. L'Alsace 15 Martii 2019
  49. Situs officialis
  50. Diaporama
  51. Campus Fonderie
  52. L'Usine nouvelle, 5 mai 2008
  53. France Info 29 Martii 2020. Ouest France 20/01/2021.
  54. France Bleu 23 Martii 2020.
  55. Situs municipalis
  56. Situs interretialis
  57. Situs interretialis
  58. Situs interretialis. Hic clarissimas machinas inspicere potes
  59. Situs interretialis
  60. Situs interretialis
  61. Historia fabricae Zuber.
  62. Situs interretialis
  63. [2]
  64. Catalogus monumentorum historicorum Eadem cum notitia historica
  65. Historia Francogallice audienda.
  66. Photographiae et descriptio Francogallice audienda
  67. Descriptio Francogallice legenda et audienda
  68. Descriptio Francogallice adienda et photographiae
  69. Historia per archaeologiam restituta
  70. UHA Les monuments du centre
  71. UHA Domus Mieg Francogallice descripta
  72. Descriptio Francogallice audienda et photographiae
  73. UHA Tribunal de grande instance
  74. Descriptio Francogallice audienda
  75. Descriptio Francogallice audienda
  76. Confraternitas "Schweissdissi
  77. UHAː photographiae et descriptio Francogallice audienda
  78. Imaginum collectioCatalogus praecipuorum operum
  79. BNPA Croissance démographique
  80. Quod in statisticis celatur quia Dornacum anno 1910 commune sui generis erat.
  81. Clip
  82. Census extraneorum Mulhusiae. Mulhusienses statistice digesti
  83. Statua militis Dreyfus Mulhusiae inaugurata
 
Turris Europae, insigne hodiernae urbis velut in trivio positae inter Franciam, Germaniam, Helvetiam.

Plura legere si cupis recensere

Diaria et periodica vetera recensere

Eruditorum dissertationes recensere

Nexus interni

Coniunctiones communium recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mulhusiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°44′55″N 7°20′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68224" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия