Mudhoney (Latine: Mel Caenosum) est grex musicae rock Americanus, qui 1987 Seattli conditus est.

Grex Mudhoney, 2007

Socii recensere

Gregis socii sunt:

Historia recensere

Grex Mudhoney conditus est Vespere Omnium Sanctorum anno 1987. Est grex Grunge ab initio, et Marcus Arm - musicam suam describens - nomine Grunge primus usus esse dicitur. Quamquam Mudhoney diu ad magnam famam perventurus putabatur, alius grex Seattli, Nirvana, primo illustrissimus factus est. Viri illius Mudhoney autem se numquam famam maximam petivisse saepe contendebant.

Anno 2001 Matthaeus Lukin e grege exiit gaudio canendi perdito. Per spatium quoddam multi homines censuerunt illum Mudhoney non iam gregem mansurum esse. Tum Guido Maddison, qui erat amicus gregis iamque cecinerat cum Marco Arm in grege Bloodloss, in gregem intravit.

Mudhoney usque ad praesens discos edunt, sed viri gregis nihilominus officia quasi vulgaria faciunt, ut victus habeant.

Mense Maio 2008 novum discum edent.[1]

Discographia recensere

Annum Titulus Societas
1989 Mudhoney Sub Pop
1990 Superfuzz Bigmuff Sub Pop
1991 Every Good Boy Deserves Fudge Sub Pop
1992 Piece of Cake Reprise Records
1993 Five Dollar Bob's Mock Cooter Stew Reprise Records
1995 My Brother the Cow Reprise Records
1998 Tomorrow Hit Today Reprise Records
2002 Since We've Become Translucent Sub Pop
2006 Under a Billion Suns Sub Pop
2007 Live Mud - Live in Mexico Sub Pop
2008 The Lucky Ones Sub Pop
2013 Vanishing Point Sub Pop
2018 Digital Garbage Sub Pop

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  • Situs gregis (Anglice)