Motrum

pagina discretiva Vicimediorum

Motrum[1][2][3][4] seu motorium[5][6][7] est quodlibet instrumentum quod rerum motum generat, praecipue in genere electrico vel combustionis internae consistens.

Varia motra electrica.

Motrum bene ut transductrum habetur quia energiam variorum generum in laborem (mechanicam energiam cineticam) convertit; omne autem alterae legi thermodynamicae obtemperante, motrum necessario calorem etiam producit.

Iuxta praecepta thermodynamica, motrum in inversum adhiberi potest, ubi energia mechanica (labor) in alia genera energiae convertitur et calor extrahibur a loco quodam. Hoc motrum, cum specialiter habetur ut calor extrahatur, refrigerans, refrigeratorium, vel refrigeratrum appellari potest.

Genera secundum functionem recensere

Genera secundum naturam recensere

 
Circulus quattuor ictuum (seu Otto circulus)
1. Initus
2. Compressio
3. Virtus
4. Exitus

Genera specialia secundum dimensionem recensere

Motor recensere

Vocabulum ipsum motor, vel vim vel rem moventem significans, temporibus linguae latinae classicae inusitatum erat. Postea rarissime legitur: poeta Martialis Charidemum quendam appellat motorem cunarum,[8] sc. eum, qui Martialem infantem confortare solebat cunas quatiendo; praeterea motores dicebantur homines, qui lapides terminales vel terminos alios suo loco movissent.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Cf.mōtrum” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 69. ISBN 9782872900183 [PDF].
  2. Cf..mech motor, engine” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 351 [PDF].
  3. Vox. Lat et Alb. I secundum Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); verbum per linguas hodiernas e Latino "motor" mutuatum (inveniri potest "motor" apud Martialis Epigrammata, 11, 39, 1-2, sed hominem qui movit significans, haud machinam).
  4. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici motor apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 715. ISBN 9789509771345 [PDF].
  5. Pal. Lat. secundum Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); vel machinamentum motorium [Latinitas] (Helf.); machinatio,machinamentum, motorium, motoria machina (Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009); machinatio motoria (Lev.); instrumentum motorium (LRL).
  6. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  7. Sed "motorium" est "vis, facultas movendi" apud Tertull. Anim., 14: "Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia: ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt". Vide quoque “motorium” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. III [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 296.
  8. Cfr. Mart., Ep., 11, 39, 1-2: "Cunarum fueras motor, Charideme, mearum / Et pueri custos adsiduusque comes."
  9. Latinitas philosophica saeculi XII secundum Le Robert: dictionnaire historique de la langue française (1992) s.v. moteur.