Moraira (linguae valentinae locutione: Moraira [moˈɾajɾa]) litoralis hispanicus oppidum in Illicitano sinu est, quod Teuladae municipi pars est (quod enim Teuladae Morairaeque municipium quoque nuncupatur), in Comarca Marinae Altae, 80 km ad septemtrionem Lucento et 100 km ad meridionem Valentia Edetanorum remota est.

Litus Morairae et Promunturium Aureum

Oppidum consurgit apud oppidum alterum nomine “El Portet”, cum quo locum periegeticum in Ora Alba (hispanico sermone: Costa Blanca) format, praebentem oram 8km longam cum montibus et vinetis.

Castillum Morairae

Historia recensere

Regio apud Morairam habitata ab Aevo Praehistorico est. Artificia inventa in archeologico situ Speluncae Cendrae in Promunturio Aureo (valentinico sermone: Cap d'Or), quod apud oppidum est, demonstrant homines ab Palaeolithico superiore illic incolere. Cum Hiberorum quoque fictilia reperta sint, illi creduntur situm in Aetate Aënea habitavisse.

Hispania Omayadis capta, situs demum Mauris habitatus est cuius effectum adhuc in regionis architectura et municipi dispositione observari potest. Multa inter nomina in Teuladae Morairaeque situ a Mauris fluent, sicut: Alcassar, Benimeitum, Benimarcum, Moravitum, Mauri Pouetum atque Tabaira. Fabula regionalis vere narrat Morairam e mauritani regis filia Maura Ira nominatam esse.

Recuperatione Hispanica, Mauris a Iacobo I rege Aragonum expulsis, Moraira Regno Aragoniae annis inter 1270 et 1280 coniuncta est, cuius anniversarius adhuc celebratur feria Maurorum et Christianorum. Annis sequentibus Mauros coloni christiani e Catalaunia Aragoniaque substituerunt, importantes sermonem valentinicum in regionem.

 
Portus Morairae

Anno 1386, 5 km a litore, Teulada a dominis Lauriae, Serriae Grandiaeque condita est et ipsa municipium facta est. Saeculo XVI piratis Barbaris litus incurrentibus Teulada in Promunturio Aureo a Philippo II turre ad vigilatum munitur, parte munimentorum quibus postmodum Castellum Morairae additur, completum anno 1742, quod hodie in vici centro consurgit. Castillum, armatum cannonibus quattuor, cum in bellis Rerum Novarum Francicarum a classe britannica die 20 Juli 1801 magno damno affectum esset, postea restauratum.

XVIII saeculo transeunte, Teulada agricolarum oppidum facta est, qui segetes a portubus naturalibus exportabant. Incolae deinde piscari coeperunt ad fontem reditus alteram sibi acquirendam, ut parva aedificia erigerent in situ hodiernae Morairae causa retium armamentorumque servandorum. Aedificia illa postremum extenta, piscatorum domus facta sunt ut Moraira piscatorum oppidum facta esset.[1]

Morairae oeconomia omnino immutavit decennis 1970 et 1980 gratia periegesis internationalis ut oppidum magne extenderet novis faeriarum aedibus atque instrumentis ad periegetes.

 
Teuladae Morairaeque insigne

Hodie Morairae stabilium incolarum numerus est circa 10,000, sed aestate auget usque ad 36,000. Magna est pars stabilium exsulum, qui oppidum diuturne incolunt, cum situs praeclarus sit inter fortunatos emeritos, maxime e Britannia. Inter omnes, plurimi sunt hospes ex Hispania, Britannia, Batavia, Germania, et Francia.[2]

Geographia et clima recensere

Geographia recensere

Per Morairae vallem amniculi nonnulli montani concurrunt, qui per litus maritimum etiam in sicco Augusto mense fluunt. Tempore amniculi illi copiosam adluviem in ima valle deposuerunt. Oppidum ad septemtrionem Promunturi Aurei clinamine cintum est.

In regione Morairae Teuladaeque plus quam duo milia hectariorum coluntur et mille hectariorum vinetis dedicantur. Agricultura adhuc more Maurorum utitur gradibus in clinamine.[3]

Clima recensere

Moraira ostentat admodum stabile mediterraneum clima quod praebet fere trecenos dies apricos anno. Aestates calidae hiemesque mites sunt, cum clinamina circumstantia et hieme a procellis tueantur et aestate vorticem naturalem refrigerantem auris maritimis creent.

Mensibus aestivis temperatura maris ascendit usque ad 25°C et rare pluit mensibus Julio et Augusto.

Morairae Climaticae notitiae
Mense Jan Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec Anno
Media Maximarum °C (°F) 16.0

(60.8)

16.0

(60.8)

18.0

(64.4)

20.0

(68.0)

23.0

(73.4)

26.0

(78.8)

29.0

(84.2)

30.0

(86.0)

28.0

(82.4)

23.0

(73.4)

19.0

(66.2)

16.0

(60.8)

22.0

(71.6)

Media Minimarum °C (°F) 6.0

(42.8)

7.0

(44.6)

8.0

(46.4)

10.0

(50.0)

13.0

(55.4)

17.0

(62.6)

20.0

(68.0)

20.0

(68.0)

18.0

(64.4)

14.0

(57.2)

10.0

(50.0)

7.0

(44.6)

12.5

(54.5)

Media Pluviarum mm (inches) 32.0

(1.26)

32.0

(1.26)

35.0

(1.38)

37.0

(1.46)

31.0

(1.22)

21.0

(0.83)

9.0

(0.35)

20.0

(0.79)

44.0

(1.73)

81.0

(3.19)

53.0

(2.09)

47.0

(1.85)

442

(17.41)

Media Imbridorum Dierum 13.0 11.0 11.0 10.0 9.0 6.0 3.0 4.0 6.0 10.0 10.0 12.0 105
Media horarum apricarum per diem 6.0 6.0 7.0 8.0 9.0 10.0 11.0 9.0 8.0 7.0 6.0 5.0 7.7
Per centum Possibilis Apricitati 60 55 58 62 64 67 73 64 67 64 60 50 62
Fons: Weather Atlas[4]
HMorairae Climaticae notitiae
Mense Jan Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec Anno
Media Temperaturae Maris °C (°F) 14.4

(57.9)

14.0

(57.2)

14.3

(57.7)

16.3

(61.3)

19.0

(66.2)

22.6

(72.7)

25.2

(77.4)

26.2

(79.2)

25.0

(77.0)

22.5

(72.5)

19.4

(66.9)

16.4

(61.5)

19.6

(67.3)

Media diurna horarum luminosarum 10.0 11.0 12.0 13.0 14.0 15.0 15.0 14.0 12.0 11.0 10.0 10.0 12.3
Media indecis Radiationis Ultraviolaceae 2 3 5 6 8 9 9 8 6 4 3 2 5.4
Fons: Weather Atlas[4]

Politica recensere

Nationali gradu, Moraira eligit raepresentativos ad Conventum Legatorum, qui ad Lucenti Provinciam pertinent. Provincia diu fuit arx Partis Popularis quae mense Aprili 2019 in comitio generali primum ab anno 1989 maiorem partem amisit quia inter duodecim legatos PSOE 4 legatos electos obtinuit, Pars Popularis 3, Podemos 2, Pars Civium 2 et Vox 1.

Regionali gradu, Moraira eligit raepresentativos ad Regiam Valentinam, qui ad Lucenti Provinciam pertinent. In comitio generali anno 2019 PSOV-PSOE maiorem partem primum ab anno 1991 obtinuit.

Municipi Regimen recensere

Moraira ad Teuladae Morairaeque Municipium pertinet cuius aedificium Teuladae consurgit. Municipium, constitutum a 17 legatis, comarcho regitur. A mensi maio 2015 Comarchus factus est Carlus Linares, qui Antonium Ioannem Bertomeum supplevit. In comitio illo Pars Popularis municipi gubernum servavit cum maiorem consili partem obtinuit.

Epitome exitus comiti die 24 maio 2015 municipi Teuladae Morairaeque.

Partes et coalitiones Popularis vox Sellae
Voces % ±pp Summa +/−
Pars Popularis (PP) 1,635 46.5 –7.4 9 –1
Pars RED 851 24.2 New 4 New
Pars Socialistica operariorum hispanicorum (PSOE) 624 17.75 –10.75 3 -2
Coalitio Compromissi 354 10.07 New 1 New
Voces albae vel vacuae 105 2.98 –0.47
Summa 3,569 17 ±0
Voces validae 3,569 97.14 +0.46
Voces invalidae 105 2.85 –0.46
Voces emissae 3,674 45.59 –6.45
Abstinentes 4,259 54.41 +6.45
Electores 7,828
Fontes[5]

Oeconomia recensere

Morairae historica origo e piscatorum oppido adhuc videri potest, quia mercatus piscium clarissimus in Ora Alba est et in portu quinque naves piscatoriae operant. Morairae situs clarus quoque propter uvam Muscati generis ad vinum faciendum.

Morairae oeconomia tamen hodie periegesi innititur ut his tribus proximis decennis hispanicarum villarum venum oram mutaverit. Strictae leges regulaeque ad circumiecti naturalis patrocinium immodicam ac altam aedificationem impedierunt.

Haud multum superest piscatoriarum casularum quae olim parvum portum Teuladae constituebant, quae in cacumine vallis consurgit. Ad situs patrimonium defendendum, Teuladae consilium leges approbavit ut copiosae pini defenderentur et altitudo aedificiorum continerentur.

Morairae est parvum portum, aedificato anno 1985, gestum Sodalitate Nautica Morairae (hispanico sermone: Club Náutico Moraira).

Moraira, cui multae popinae sunt, meta culinaria quoque videtur. Morairae tria litora arenacea sunt valde a familis frequentata, et multae cavernae petrosae et antra submarina, ad quae urinatores visere eunt.

Sodalitas Lemborum Lusorum Morairae. Sodalitas Lemborum Morairae, “Club Náutico” nuncupata (latino sermone: “Sodalitas Nautica”) praebet 620 conscensionis situs et sodalitatis aedificia cum propinis tabernisque. Aestate navigationis cursus et agones instruuntur. In regione, principatus ludorum lemborum pelagicorum pascha fit, atque agon navalis “Moraira Santa Eulalia” mensis septembris fine constituitur.

Notae recensere

Nexus externi recensere

http://www.teuladamoraira.com.es/