Mollis radiationis gamma iteratrum

Mollis radiationis gamma iteratrum[1] (Anglice soft gamma repeater) est corpus caeleste quod enormes et immanes radiationis gamma et roentgenianae deflagrationes emittit. Talia iteratra secundum communem interpretationem sunt magnetaria aut stellae neutronicae discis fossilibus cinctae.[2]

SGR 1900+14 est mollis radiationis gamma iteratrum quo astronomi latēre magnetar putant.

Historia recensere

Die 5 mensis Martii anno 1979[3] enormis gamma radiorum eruptio notata est. Cum plura receptra[4] in diversis locis systematis solaris dissimilibus temporibus eam viderent, directio eius determinari potuit, et eam oriri ex supernovae reliquiis in Magna Magellani Nebula(d) indicatum est.[5][3]

Deinde haud ordinariam gamma radiorum deflagrationem hanc fuisse patuit. Photones in ambitu radiationis gamma mollis et Roentgenianae durae minus energetici erant, et variae eruptiones ex eadem regione caeli exoriebantur.

Astronoma Chryssa Kouveliotou, in centro Marshall Space Flight Center(d) operam dans apud NASA, decrevit theoriam explorandam esse secundum quam in iteratris mollis gamma radiationis latebant magnetaria.[3][5] Secundum talem doctrinam rotatio corporis caelestis retardatura erat, eruptionum causa. Anno 1998, accuratas comparationes periodorum iteratri SGR 1806-20 fecit. Periodus creverat octo millisecundis ab anno 1993. Quam mulier perita computavit quodam magnetaris campo magnetico 8×1010 tesla explicandam fore. Hoc satis fuit ad communitatem astronomicam inter gentes persuadendam iteratra mollis radiationis gamma enim magnetaria esse.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Zhang, Bing; Xu, R.X.; Qiao, G.J. (2000). "Nature and Nurture: a Model for Soft Gamma-Ray Repeaters". The Astrophysical Journal 545 (2): 127–129. arXiv:astro-ph/0010225 
  3. 3.0 3.1 3.2 Duncan, Robert C. (Maius 1998). "The March 5th Event". Magnetars', Soft Gamma Repeaters & Very Strong Magnetic Fields. University of Texas at Austin 
  4. De nomine Latino receptri, vide Corbeil, Jean-Claude; Archambault, Ariane (2003). Vocabula astronomica ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita: pars prima. Stuttgart: Ernst Klett Sprachen  [archivum].
  5. 5.0 5.1 Dooling, Dave (20 Maii 1998). ""Magnetar" discovery solves 19-year-old mystery". NASA