-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Miletus (discretiva)

Miletus (Graece Μίλητος) ad orientale Ioniae litus iacet, urbs quam australissima urbium Graecarum ex quibus compositum Foedus Ionicum est, ac sedes esse generis scientiae occidentalis a plurisque putatur, inter cuius incolas numeratur Thales.

Theatrum Mileti antiqui.

De urbe condita recensere

Graeci fortasse Athenis oriundi pervenerunt circa 1000 a.C.n. ad Ioniam orientalem. Sedem iam institutam invenerunt a Caricis Cretibusque, quo ex populo urbis nomen aestimatur originem habere, siquidem circum insulam Cretam oppidum nominatum est Miletus. Advenis unde quibus refertur Neileus imperare filius Codri regis Athenarum visum est optimum concilium incolas vi deprimere. Itaque viris caesis mulierum vitae Caricarum propagatae sunt ad proles procudendas, quippe defuit Graecis feminas ferre.[1] Colluvionem gentium aevitas secunda sic attulit Graecorum Caricarumque Mileti. Inuria facta, uxores caesorum iam pellices cenitare apud occisores vitabant, nec collocutae sunt cum victoribus.

Colendi locus a recentibus electus iacebat super collem ut factus sit acropolis. Sedes nova constituta feliciter est iuxta mare, per quod auctura Miletus esset divitiis. Urbis a tergo etiam collina prebuit ad depascenda pecora regiones.

Australissima Miletus omnium sedium Graecarum duodecim institutae quae erant secundum litus Ionicum, potest inter quas nominare Ephesus Phocaea Teosque, erat. Apollinis etiam delubrum antiquum prope sedit apud vicum Didymam, quo fatum fecit Apollo Didymaeus.

Floret Miletus recensere

 
Miletus in regno Lydiae. VI saec. a.C.n.

Nisi sunt Milesii mari pro mercatura. Distincta praecipue Miletus inter urbes antiquae Graeciae propter hoc, quod Milesii erant principes omnium qui nummos cuderunt. Circa 700 a.C.n., cum civitate Lydia, nummos ex electro Milesii cudere coeperunt. Monetarius imprimis nomen suum in nummis cusavit.

Saeculo septimo a.C.n. Milesii exploratores etiam miserunt in Pontum Euxinum, super cuius litora sedes XLV instituerunt. Tam potestatem maris Milesii tenuerunt, ut non fracti sint impetibus Lydiae continuis inter hoc saeculum. Murus aedificatus est ut oppugnatores repelleret. Herodotus fabulam (I.ixx) narrat ut, deae templo Athenae Milesio a comitatu exciso Lydorum, repente gravescebat regis Lydiae valetudo Allyatis, qui vehementer ab Pythia ipsa consilium petebat. Consultum mandavit oraculum templum profanatum esse reficiendum. Cui quidem ita paruit Allyates, ut duo pro uno templa statuerentur.

Miletum primo paucarum habuere familiarum nobilitas, nomina quarum etiam apparent apud nobiles Athenienses (quod firmitatem dat fabulae Neilei aut alicuius ex Athenarum conditoribus). Thrasybulus, secus pacem cum Lydia factam atque rebellione peracta circa 630 a.C.n., iam rex imperium cepit. Scimus a rebus archaeologicis Thrasybulum in nummis nomina monetariorum cum leone picta commutare, munere illo abolito.

Miletus a Persis deleta recensere

Cum civitates Graecas Asiae Minoris subegit Cyrus Mileto pepercit quia foedus a Milesiis iam cum Lydiorum rege Croeso ictum sibi renovavit. Anno 499 a.C.n. vero tyranni Milesii Histiaeus et Aristagoras praecipui auctores fuerunt Ionum seditionis adversus Darium. Iones cum auxiliis ex Eretria et Athenis venientibus Sardes occupaverunt et incenderunt. Mox appropinquante magno Persarum exercitu sese properanter receperunt. Persae persecuti eos ad mare proelio vicerunt. Post quinque annos (494 a.C.n.) ipsa Mileto capta et incensa incolae aut occisi aut in servitutem redacti sunt.[2]

Miletus et Athenienses recensere

Post Medica bella Milesii Foederis Delii participes tributum Atheniensibus pendebant. Anno 412 a.C.n. vero postquam Athenienses magnam cladem in Sicilia acceperant instigantibus Lacedaemonnis (medium tum Bellum Peloponnesicum erat) et satrapa Lydiae Tissapherne una cum aliis pluribus Ioniae civitatibus a Foedere defecerunt[3]. Athenienses tamen acriter resistunt et urbem .obsidunt[4]

Thales recensere

Putatur generaliter primus philosophorum esse Graecorum Thales. Certe princeps erat apud Milesios.

Incolae noti recensere

Notae recensere

  1. Pausanias VII.2.1-6. Callimachus, Hymnus ad Artemidem 225-227. Strabo XIV.1.6
  2. Erato 18-20
  3. Thucydides VIII.17.
  4. Thucydides VIII.25-26.

Fontes recensere