Miles gloriosus fabula ridicule et iocose scripta T. Maccii Plauti est. Personam a qua haec fabula nomen ducit miles qui appellatur Pyrgopolinices agit. Nam iste puellam cui nomen Philocomasium est sibi Athenis Ephesum eripit. Sed Pleusicles a servo Palaestrione adiutus puellam invenire potest. Puellae servandae causa Pleusicles domum quae iuxta domum puellae sita est habitatum venit. Qui domum hanc tenet, amicus Pleusiclis est. Cum puellam suam convenire velit in pariete foramen defigit.

Dum amatrici suae basia Pleusicles dat, Sceledrus custos domus Pyrgopolinicis eos semel conspicit. Ne Sceledrus et Pyrgopolinices de iis rebus inter se colloquuntur, Palaestrio servus dolum fingit. Igitur Philocomasium a Palaestrione dicta est geminam sibi esse. Per fabula hac a Palaestrio Philocomasioque Sceledrus se geminam vidisse persuadetur. Tamen Philocomasium non servata est. Ergo dolus secundus insequitur.

Nutu Palaestrionis Periplectomenus amicus et possessor tecti Pleusiclis duas feminas conducit ut fingant uxorem famulamque esse. Ceterum uxor Acroteleutium et favea Milphidippa appelletur. Nunc feminae se tribunum Pyrgopolinicem fascinare iubentur. Cum ille cupiditate motus animum in Acroteleutium dimittat Philocomasium dimittitur. Simul autem Pyrgopolinici consuetudo Acroteleutio est simul omnes tecti illum verberatum conveniunt et Pyrgopolinicem fustibus percusserunt.

Apparatus personarum recensere

nomen personae descriptio personae
Pyrgopolinices tribunus militum vel miles
Palaestrio servus Pyrgopolinicis, antea autem servus Pleusiclis
Pleusicles iuvenis Atheniensis et amator Philocomasii
Philocomasium Pyrgopolinicis amatrix, Athenis ab eo ablata, quamquam re vera Pleusiclem amat
Sceledrus servus Pyrgopolinicis
Periplecomenus senex Ephesius et hospes Pleusiclis
Acroteleutium meretrix Ephesia
Milphidippa serva Acroteleutii
Artotrogus parasitus vel assentator Pyrgopolinicis
Lurcio servus Pyrgopolinicis
Cario coquus puer

Artotrogus et Lurcio et Cario personae parvae huius fabulae sunt. Ei fabulam non properant.

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!