Microbiologia est pars biologiae et medicinae. Inter exempla organismorum in microbiologia sunt microbia, virinae, archaeae, bacteria, fungi, et helminthes. Microbiologiam scientia auxiliarem et biologiae et medicinae potentem esse constat. Etymologice Graeca voce μικρός pusillitas rerum exploratarum et explorandarum sublineatur.

Exemplum bacteriologiae Escherichia coli, organismus exemplaris maximi momenti microbiologicus

Sectiones recensere

 
Exemplum mycologiae: conidiophori cum conidiis Trichodermatis fertile. Fungus iste polymera biotica in soliis manducat.
 
Exemplum praezoologiae: Colpoda inflata repraesentans terrena protozoa; bacteria manducans et solii fecunditatem augens

Microbiologia divisa est in partes speciales, quae aut secundum usum aliis in disciplinis (e.g. microbiologiae medicinalis, alimentaris, technica) aut secundum microorganismorum locum (microbiologiae terrestris, maritima, agraria) aut secundum problema concretum tractandum (de bacteriologia, mycologia, praezoologia, virologia) separentur.

Utrum vira in animalibus et implicite in microorganismis numeranda sint dubium maximum est. Plerumque autem vira non in animalibus accipiuntur sed vitae formae finitimae nominatur. Is status inclarus microbiologos minime impedit quin de viris quoque facta sciscerent. Ita virologiam ad microbiologiam spectare fertur.

Methodi recensere

In microbiologia methodi cytologiae, geneticae, biochemiae, oecologiae et biologiae systematicae adhibentur. Propter microorganismorum parvitatem miscropiorum adhibitio et organismorum cultura cogitata maioris momenti sunt.

Usus et historia recensere

 
Exemplum virologiae: virus mosaici tabaci

Microbiologia fulcitur e.g. biotechnologia, scientia alimentaris, purgamentorum removendorum recylandorumque scientia, technica materiei et medicina. Insuper microorganismi optime pro proplasmatibus in experimentis geneticis prendi possunt propter minutiam suam et multitudinem disponibilem quasi infinitimam. Robertus Hooke Regali Societate Londiniensi instigante inter propugatores microbiologicrum est numerandus aeque ac Antonius van Leeuwenhoek qui microscopia apta fecerunt.[1]

Fundamenta alia posuerunt Ludovicus Pasteur qui cibaria calefactione repentina durabilia reddit et theoriam valde pristinam de generatione spontanea ex materie non viva repellebat. Medicinalem autem microbiologiam bacteriologus Berolinensis Robertus Koch movit primus microganismos morbigenos quaerens; notiones suas in tuberculosis excitatore (i.e. Mycrobacterii tuberculosis) arguere potuit. Primum patatas deglubendas, postea gelantinam utebatur ad liquida cibaria rigidanda antequam agar effectui simili faciendo veniret.

Notae recensere

  1. Werner Köhler: Mikrobiologie. In: Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, Wolfgang Wegner (ed.): Enzyklopädie Medizingeschichte. De Gruyter, Berlin/New York 2005, ISBN 3-11-015714-4, p. 988.

Bibliographia recensere

  • Moselio Schaechter, John Ingraham, Frederick C. Neidhardt: Microbe: Das Original mit Übersetzungshilfen. Spektrum Akademischer Verlag, Heidelbergae 2006, ISBN 3-8274-1798-8.
  • Heribert Cypionka: Grundlagen der Mikrobiologie. Tertia editio, Springer-Verlag, Heidelbergae 2006, ISBN 3-540-24084-5 (liber definitivus elementaris)
  • Georg Fuchs (ed.): Allgemeine Mikrobiologie, begründet von Hans-Günter Schlegel, Nona editio. Thieme, Stuttgardiae 2014, ISBN 978-3-13-444609-8, (praeliminaria)
  • Michael T. Madigan, John M. Martinko, Paul V. Dunlap, David P. Clark: Brock – Biology of Microorganisms, Duodecima editio. Pearson, Franciscopoli 2009, ISBN 0-321-53615-0 (liber definitvus)
  • Moselio Schaechter (ed.): Encyclopedia of microbiology. 3. Auflage. 6 Bände, Academic Press (Elsevier), Amstelodami 2009, ISBN 978-0-12-373939-1.
  • Hans Günter Schlegel: Geschichte der Mikrobiologie. Altera editio, Wissenschaftliche Verlagsgesellschaft, Stuttgardiae 2004, ISBN 3-8047-2086-2.
  • Hans Günter Schlegel: Allgemeine Mikrobiologie. Thieme. Stuttgardiae 1969; quinta editio 1981, ISBN 3-13-444605-7, Stuttgaridae 2017, ISBN 978-3-13-241885-1.
  • Herbert Hof, Rüdiger Dörries, Gernot Geginat, Robert Lee Müller: Mikrobiologie. Thieme Verlag, Stuttgardiae 2000, ISBN 3-13-125311-8, (repetitorium)
  • Gerhard Mittenhuber, Michael Hecker: Blätter zur Berufskunde Diplom-Biologe/Diplom-Biologin Mikrobiologie. W. Bertelsmann Verlag, Gütersloh 1999, ISBN 3-7639-2761-1.
  • Eckhard Bast: Mikrobiologische Methoden. Spektrum Akademischer Verlag Gustav Fischer, Heidelbergae/Berlolini 2001, ISBN 3-8274-1072-X.
  • Herbert Weber (ed.): Wörterbuch der Mikrobiologie. Gustav Fischer Verlag, Ienae/Stuttgardiae et al. 1997, ISBN 3-437-35040-4.
  • Allen I. Laskin, Hubert A. Lechevalier (ed): Handbook of Microbiology - Condensed Edition. CRC Press Inc., Cleveland, Ohio 1974, ISBN 0-87819-585-8 (lexicon simplex)

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mikrobiologiam spectant.