Michael Servetus (Hispanice Miguel Servet; natus in Villanova de Sixena in Hispania die 29 Septembris 1511; supplicio affectus est Genavae in Helvetia die 27 Octobris 1553) fuit theologus, medicus ac humanista.

Michael Servetus

Vita recensere

Mense Iulio 1531 et insequenti anno divulgavit libros De trinitatis erroribus, Dialogorum de Trinitate et De Iustitia Regni Christi, in quibus contra doctrinam Trinitatis scripsit. Propter haec opera cum Servetus Genavae erat, iussu Ioannis Calvini comprehensus et post iudicium morte damnatus a crematione vivi est. Hoc crudeli iudicio Sebastianus Castellio Calvinum acri subtilique ingenio percensuit. Has res gestas Stephanus Zweig in opere Castellio gegen Calvin enarravit

Opera recensere

  • Christianismi restitutio (1553), iterum impressum: Francofurti ad Moenum 1966.
  • Syruporum universa ratio (1545),iterum impressum: Francofurti ad Moenum 1976.
  • De trinitatis erroribus (1531), iterum impressum: Francofurti ad Moenum 1965.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Servetum spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!