Michael Schär (natus Geuensee in Lucerna pago die 29 Septembris 1986) est professionalis birotarius Helveticus, qui hodie pro CCC Pro Team UCI WorldTeam cursu viario certat.[1] Certavit in Olympiis aestivis 2012.[2] Stationem novam Circuitus Franciae 2015 (certamen temporis manuum) vicit. Stationem tertiam Circuitus Franciae 2018 (certamen temporis manuum) vicit, et praemium pugnacitatis in statione tredecima accepit. Idem praemium in statione quarta Circuitus Franciae die 9 Iulii 2019 accepit.

Michael Schär apud Criterium du Dauphiné anno 2012.

Rolandus Schär pater etiam fuit birotarius Olympicus.[2]

Notae recensere

  1. Ferri, Marco (24 Decembris 2018). "CCC Team, Riccardo Zoidl prende il posto di Denifl e completa il roster". SpazioCiclismo – Cyclingpro.net. Gravatar .
  2. 2.0 2.1 Michael Schär Bio, Stats, and Results. . Olympics at Sports-Reference.com .

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Schär spectant.