Michael Georgii filius Lermontov (Russice Михаил Юрьевич Лермонтов, tr. Michail Jur'evič Lermontov; natus 15 Octobris 1814, caesus 27 Iulii 1841) fuit poeta Russicus more romanticismo.

Wikidata Michael Lermontov
Res apud Vicidata repertae:
Michael Lermontov: imago
Michael Lermontov: imago
Michael Lermontov: subscriptio
Michael Lermontov: subscriptio
Nativitas: 3 Octobris 1814; Moscua
Obitus: 15 Iulii 1841; Thermae Constantinomontanae
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Yury Lermontov; Mariya Arsenyeva
Coniunx: no value
Familia: Lermontov, Learmonth

Memoria

Sepultura: Tarkhany, Thermae Constantinomontanae

Biographia recensere

Michael Lermontov Moscuae 3 Octobris[1] anno 1814 in familiam praefecti militum, capitanei Georgii[2] Lermontov, natus es. In infantia pueritiaque imprimis ab avia materna in eius villa alumnabatur. Annis 1818, 1820 et 1825 cum consanguineis Caucasum visitavit, quae peregrinationes illum multo affecerunt.

Annis ab 1828 ad 1830 Moscuae in Hospitio Nobili[3] discebat, ubi versús facere coepit et poemata Circassi («Черкесы») et Caucasi captivus («Кавказский пленник») conscripsit. Ab anno 1829 fere ad mortem poema Daemon («Демон») componebat. Tempore studii in Universitate Moscuensi (annis ab 1830 ad 1832) versus lyricos, poemata et dramata, e.g. drama Homo paradoxus («Странный человек», 1831), scripsit. Discordiae cum professoribus causa universitatem reliquit et Petropolim migravit, ubi annis ab 1832 ad 1834 in schola militari docebatur. Postea praefectus militum factus est et initio in Villa Augusti prope Petropolim militabat. Observationes criticas societatis aristocraticae ibi peractas in dramate Saltatio personata («Маскарад», 1835) consummavit.

Anno 1837 post mortem Alexandri Puškin Lermontov versus Mors poetae («Смерть поэта») scripsit, ut nobilitatem aulicam ut reum mortis Puškinii damnaret. Operis illius causa in custodiam datus in Georgiam[4] missus est, ut in regimine ibi locato militiam caperet. Tempore exsilii Caucasici cum Decembristis deportatis communicabat et a cultura gentium Caucasicarum attractus est. Themata Caucasea in operibus Michaelis Lermontov ut scriptoris et pictoris saepius inveniuntur, ut interdum poeta Caucasi appelletur.

Anno 1838 Lermontov Petropolim reverterat et biennium ibi mansit. Illo tempore multa opera creavit et edidit. Poema historicum Cantio de tzare Ioanne Basilii filio («Песня про царя Ивана Васильевича», 1838) vendibile fuit. Anno 1839 carmen suum famosissimum Novitius et anno 1840 mythistoriam famosam Temporum nostrorum heros («Герой нашего времени») conscripsit.

Mense Februario anno 1840 Lermontov rixae cum filio legati Franciae causa denuo exsilio in Caucasum in copias bellantes affectus est, ubi in pugnis interfuit. Mense Februario anno 1841 Petropolim visitavit, ut aviam videret. Quo anno, mensibus ultimis vitae suae, versus optimos creavit, quae sunt Patria («Родина»), Scopulus («Утёс»), Propheta («Пророк») et alia.

 
Domus exsilii in Thermis Constantinomontanis

In regimen suum rediens Lermontov in Thermis Constantinomontanis curationis gratia permansit. In qua urbe rixa eius cum Nicolao Martynov praefecto militum accidit, qua causa poeta 15 Iulii[5] anno 1841 in certamine singulari occisus est.

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 15 Octobris Gregoriano.
  2. Ipso vulgo Jurij dicitur.
  3. Russice Благородный пансион.
  4. Tunc Imperii Russici partem.
  5. Calendario Iuliano, scilicet 27 Iulii Gregoriano.

Fons recensere

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Lermontov spectant.