Michael Donth
Res apud Vicidata repertae:
Michael Donth (natus die 8 Iunii 1967 in Metzingen in Badenia-Virtembergia) vir publicus Germanicus factionis CDU est.
Munus recensere
Postquam anno 1986 testimonium maturitatis accepit et militiam absolvit, Donth ab anno 1987 tirocinium administrationis fecit et postea diploma administrationis abstulit. Annis 1991 - 1994 pro oppido Metzingen, deinde ad annum 1999 pro Pfullingen operam dedit; postremo ad annum 2014 magister civium oppidi Römerstein erat.
Cursus honorum recensere
Donth anno 2013 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet.
Familia recensere
Donth uxorem duxit atque tres liberos habet.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Donth spectant. |