Metempsychosis[1] (Graece μετεμψύχωσις), sive animarum migratio,[1] est dogma reincarnationis similis, quod animam fere sed non semper post mortem in corpore in successione transmigrare docet. Nam non semper moriendum est in metempsychosis conferenti reincarnatione. Describitur in scripturis antiquis, praecipue Pythagorae ac Orphei, et non solum in philosophia Graecia, sed etiam ab Arthuro Schopenhauero,[2] Curtio Gödel,[3] et aliis philosophis recentioribus tractatur.

Excerpta scriptorum Romanorum de reincarnatione recensere

Gaius Iulius Caesar (De bello Gallico VI 14,5) de druidis Gallicis scripsit:

In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.

Marcus Annaeus Lucanus (Bellum Civile = Pharsalia I 458-462):

populi, quos despicit arctos, Felices errore suo [. . .] et ignavum rediturae parcere vitae.

Titus Lucretius Carus (III 776-783):

Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
esse animas praesto deridiculum esse videtur,
expectare inmortalis mortalia membra
innumero numero certareque praeproperanter
inter se quae prima potissimaque insinuetur;
si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
ut quae prima volans advenerit insinuetur
prima neque inter se contendant viribus hilum.

Publius Ovidius Naso (Metamorphoses XV 158ff):

morte carent animae semperque priore relicta,
sede novis domibus vivunt habitantque receptae

L. Annaeus Seneca minor (Epistulae morales ad Lucilium. 108,19):

At Pythagoras [. . .] esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. [. . .] interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.

Publius Vergilius Maro (Aeneis VI 713-715):

tum pater Anchises: "animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
securos latices et longa oblivia potant."

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Arthurus Schopenhauer, Parerga und Paralipomena (editio Eduard Grisebach), De Religione, pars 177.
  3. Gödel Exhibition: Gödel's Century.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad metempsychosem spectant (Reincarnation, Afterlife).